Ad hæc argumenta interpretes
D.
Diui
Tho.
Thomæ
respondent,
ꝙ
quod
bona quibus homo vtitur
sunt in duplici differentia:
quædā
quædam
pertinent
ad nostrum dominium perfectè: ita vt per
facultatem arbitrij possimus illis liberè vti.
Huiusmodi sunt bona externa: vt pecunia
& alia quæ pecunijs comparantur.
Quædā
Quædam
vero bona sunt, quibus non vtimur per plenum dominium: sunt tamen à natura nobis
concessa & tradita in
nostrā
nostram
tutelam & custodiam: ita quòd potius sumus custodes
illorum, quam domini. Huiusmodi sunt illa omnia bona de quibus procedunt duo argumenta facta. Etenim vita & membra nostra, quanuis illis vtamur, non tamen
plenũ
plenum
eorum dominium habemus. Habemus tamen ius custodiendi & seruandi huiusmodi bona nobis concessum à natura. Imo &
stricta obligatione naturali custodire tenemur huiusmodi bona. Similiter pater iure
naturæ est custos virginitatis filiæ, quam tenetur custodire naturali obligatione: sicut
tenetur vir vxoris corpus custodire. Hac ergo supposita distinctione dicunt, quòd prima conclusio Diui Thomæ limitanda est
ad bona primi generis: in quibus vniuersaliter est verum nullum posse iniustum pati,
si ipse fuerit spontaneus &
volũtarius
voluntarius
.
Quoniā
Quoniam
eiusmodi bona plenario dominio subijciuntur nostræ voluntati. Secùs est autem
in bonis secundi generis,
quorũ
quorum
homo non
tam est dominus quàm custos à natura designatus. Ista solutio & limitatio conclusionis secundæ colligitur apertè ex solutione
ad primum huius articuli. Contra istam tamen solutionem est argumentum: si custos
vinearum consentiat liberè aliquem deuastare vineam: deuastator ille licet iniustum
faciat contra verum dominum vineæ: nullam tamen iniustitiam facit ipsi custodi. Et
non alia ratione, nisi quia liberè consentit
ipse custos, ergo quanuis homo non sit dominus suorum membrorum: sed tantum
custos, nihilominus si ipse consentiat liberrimè in abscisionem alicuius membri,
nullā
nullam
patietur iniuriam. Sic
dicũt
dicunt
ex mente domini Caietani infra quæst. 154. arti. 6. circa primum dubium. Quòd homo nullum habet ius aut dominij aut
custodię
custodiæ
supra
mẽ
bra
membra
corporis sui, quod habeat ortum ex eius
libera voluntate. Sed totum huiusmodi ius
originatum est à natura & à naturæ autore: quocirca homo per
liberā
liberam
voluntatem
non potest cedere iuri quod habet ad custodiendum membra sua, atque adeò qui
ipsa læserit lædet similiter hoc ius custodiæ,
& ex consequenti irrogabit iniuriam ipsi
homini, qui est custos. Secus autem est in
custode vinearum aut aliarum huiusmodi
rerum, cui competit ius custodiendi non
ab autore naturæ: sed ex libera eius voluntate acceptante hoc ius custodiæ. Contra
hanc tamen solutionem replicatur. Primò,
supponamus aliquem custodem vinearum
aut agrorum non propria voluntate acquisisse ius & obligationem custodiendi vineas
& alia bona huiusmodi: sed ex imperio legis aut superioris iudicis
compellẽtis
compellentis
ipsum
etiam repugnantem. Tunc ius quod iste
habet custodiendi non pendet ab eius vo|
luntate, & ex consequenti neque potest ipse pro sua
volũtate
voluntate
& libertate cedere huic
iuri, neque excutere à se obligationem custodiendi. Et nihilominus si ipse consentiat liberè in deuastatione vineæ, nulla illi
fit iniuria: quanuis ipsemet consentiens,
& deuastator vineæ iniustitiam faciant domino vineæ, ergo eadem ratione quanuis
homo non possit pro sua voluntate cedere iuri sibi tradito à natura custodiendi
membra: si tamen libere consenserit in læ
sionem sui corporis, nullam iniustitiam patietur. Et confirmatur, quòd quis ex præ
cepto naturæ ius habeat & obligationem
custodiendi aliqua bona, aut vero ex præ
cepto legis positiuæ: nihil aliud refert nisi
quòd ille, si non custodiat, violabit ius &
legem naturæ: Iste vero violabit ius positiuum & legem humanam: quod erit leuius peccatum, ergo nihil refert ad
nostrũ
nostrum
propositum quòd aliquis ex lege naturæ sit
custos aut vero ex lege positiua.