COMMENTARIVS. NOtandum est circa primam conclusionem & illam regulam iuris. Primò ꝙ consensus & volũtas eius, qui patitur iniustum nō debet oriri ex ignorantia: quia talis consensus ex ignorantia ortus censetur inuoluntarius: quoniam ignorantia inuolũ tarium causat. 1. 2. quæst. 76. Quocirca talis consensus non tollit rationem formalem iniusti. Et ita regula citata inquit, Scienti & cō sentienti . Secundò, ꝙ consensus patientis iniustum non debet oriri ex iniustitia aut violentia inferentis iniustum, sed ex libera & spontanea volũtate ipsius patientis. Nā aliâs non erit consensus liber & voluntarius, sed habebit aliquid admixtum inuoluntarij. Consensus autem mixtus ex voluntario & inuoluntario non aufert rationem formalem iniusti: vt colligitur ex his quæ dici solent. 1. 2. quæst. 6 . v. g. Si quis latroni minanti mortem, voluntario actu offerat pecuniā , vt saluet vitam: reuera patitur iniustum à latrone suscipiente pecuniam: quoniam illa voluntaria oblatio pecuniæ non est pura, sed mixta ex voluntario & inuoluntario: trahit enim originem ex violentia à latrone illata. Similiter qui fœneratori soluit vsuras iniustum patitur formaliter: quia voluntas soluendi vsuras dimanauit ex iniustitia fœ neratoris exigentis vsuras: atque adeò est voluntas mixta. Tertiò notandum est, quòd in casu primæ cōclusionis . Is qui infert iniustum, postquam illi constiterit de libero consensu patientis, ad nullam tenetur illi cōpensationẽ aut restitutionẽ faciendā : quia reuera ille patiens non fuit passus iniustum . v. g. qui existimans se furari centum postea certo cognouerit, Petrum liberè consensisse in ablatione illorum centum, nō tenetur ei aliquid restituere. Consultò dixi ꝙ ipsi patienti iniustum non tenetur satisfacere: quoniam pote rit contingere quòd licet non teneatur satisfacere ipsi patienti, teneatur tamen alteri qui passus est iniustitiam formaliter. v. g. Si quis prodigus habens vxorem & filios erogauerit prodige Petro omnem suam substantiam: Petrus nullam tenebitur facere restitutionem ipsi prodigo: tenetur tamen vxori & filijs, qui habent ius vt ex illis bonis alantur: cui iuri isti non cesserunt. SEd his suppositis arguitur contra primā conclusionem præsertim contra secundam partem. Primo qui libero consensu semetipsum alteri tradit, vt interficiatur aut vulneretur patitur formaliter iniustum, si occidatur aut vulneretur: & tamen supponimus illum simpliciter esse volentem, ergo, &c. Secundò arguitur. Si pater filiam virginem voluntariè tradat alicui, vt abutatur illa: & similiter maritus tradat vxorem alicui; formaliter patiuntur iniuriā ab illo qui vitiat virginem & vxore aliena vtitur, ergo. Probatur antecedens. Nam qui in illo casu virginem deflorauerit committit vitiũ stupri. Similiter qui vxore illa vtitur, committit adulterium. Sed in his duobus vitijs præ sertim in adulterio intrinsecè clauditur ratio iniustitiæ, secundum communem opinionem. Ad hæc argumenta interpretes D. Tho. respondent, ꝙ bona quibus homo vtitur sunt in duplici differentia: quædā pertinent ad nostrum dominium perfectè: ita vt per facultatem arbitrij possimus illis liberè vti. Huiusmodi sunt bona externa: vt pecunia & alia quæ pecunijs comparantur. Quædā vero bona sunt, quibus non vtimur per plenum dominium: sunt tamen à natura nobis concessa & tradita in nostrā tutelam & custodiam: ita quòd potius sumus custodes illorum, quam domini. Huiusmodi sunt illa omnia bona de quibus procedunt duo argumenta facta. Etenim vita & membra nostra, quanuis illis vtamur, non tamen plenũ eorum dominium habemus. Habemus tamen ius custodiendi & seruandi huiusmodi bona nobis concessum à natura. Imo & stricta obligatione naturali custodire tenemur huiusmodi bona. Similiter pater iure naturæ est custos virginitatis filiæ, quam tenetur custodire naturali obligatione: sicut tenetur vir vxoris corpus custodire. Hac ergo supposita distinctione dicunt, quòd prima conclusio Diui Thomæ limitanda est ad bona primi generis: in quibus vniuersaliter est verum nullum posse iniustum pati, si ipse fuerit spontaneus & volũtarius . Quoniā eiusmodi bona plenario dominio subijciuntur nostræ voluntati. Secùs est autem in bonis secundi generis, quorũ homo non tam est dominus quàm custos à natura designatus. Ista solutio & limitatio conclusionis secundæ colligitur apertè ex solutione ad primum huius articuli. Contra istam tamen solutionem est argumentum: si custos vinearum consentiat liberè aliquem deuastare vineam: deuastator ille licet iniustum faciat contra verum dominum vineæ: nullam tamen iniustitiam facit ipsi custodi. Et non alia ratione, nisi quia liberè consentit ipse custos, ergo quanuis homo non sit dominus suorum membrorum: sed tantum custos, nihilominus si ipse consentiat liberrimè in abscisionem alicuius membri, nullā patietur iniuriam. Sic dicũt ex mente domini Caietani infra quæst. 154. arti. 6. circa primum dubium. Quòd homo nullum habet ius aut dominij aut custodię supra mẽ bra corporis sui, quod habeat ortum ex eius libera voluntate. Sed totum huiusmodi ius originatum est à natura & à naturæ autore: quocirca homo per liberā voluntatem non potest cedere iuri quod habet ad custodiendum membra sua, atque adeò qui ipsa læserit lædet similiter hoc ius custodiæ, & ex consequenti irrogabit iniuriam ipsi homini, qui est custos. Secus autem est in custode vinearum aut aliarum huiusmodi rerum, cui competit ius custodiendi non ab autore naturæ: sed ex libera eius voluntate acceptante hoc ius custodiæ. Contra hanc tamen solutionem replicatur. Primò, supponamus aliquem custodem vinearum aut agrorum non propria voluntate acquisisse ius & obligationem custodiendi vineas & alia bona huiusmodi: sed ex imperio legis aut superioris iudicis compellẽtis ipsum etiam repugnantem. Tunc ius quod iste habet custodiendi non pendet ab eius vo luntate, & ex consequenti neque potest ipse pro sua volũtate & libertate cedere huic iuri, neque excutere à se obligationem custodiendi. Et nihilominus si ipse consentiat liberè in deuastatione vineæ, nulla illi fit iniuria: quanuis ipsemet consentiens, & deuastator vineæ iniustitiam faciant domino vineæ, ergo eadem ratione quanuis homo non possit pro sua voluntate cedere iuri sibi tradito à natura custodiendi membra: si tamen libere consenserit in læ sionem sui corporis, nullam iniustitiam patietur. Et confirmatur, quòd quis ex præ cepto naturæ ius habeat & obligationem custodiendi aliqua bona, aut vero ex præ cepto legis positiuæ: nihil aliud refert nisi quòd ille, si non custodiat, violabit ius & legem naturæ: Iste vero violabit ius positiuum & legem humanam: quod erit leuius peccatum, ergo nihil refert ad nostrũ propositum quòd aliquis ex lege naturæ sit custos aut vero ex lege positiua. Secundò implicat contradictionẽ , quòd aliquis patiatur iniustum formaliter in eo in quo est spontaneus & voluntarius absque vlla inuoluntarij admixtione, ergo est impossibile, quòd quis volens & sciens consentiat in læsionem sui corporis, & quòd in tali læsione iniustum formaliter patiatur, vndecunque illi competat ius custodiendi corpus suum. Probatur antecedens ex ratione Diui Thomæ in hoc articulo. Nam is qui est volens & consentiens, non est patiens, sed potius agens moraliter loquendo respectu eius quod vult, ergo sicuti est impossibile quòd quis sibi ipsi faciat iniustitiam: ita est impossibile quòd in eo in quo est volens & consentiens, iniustum formaliter patiatur. Nam in tali casu potius sibi ipsi iniustitiam faceret quam illam ab alio pateretur. Quia vt dicit Diuus Thomas, ille potius est agens quam patiens. Ad hæc argumenta viri docti vt respondeant, ita meditantur, quòd in homine distinguenda est secundùm rationem duplex voluntas. Altera est voluntas naturæ & est illa quæ conformatur naturali inclinationi, & quæ regulatur non per discursum rationis: sed per iudicium insitum & præ scriptũ à natura mensuratur. Huiusmodi est voluntas qua appetimus esse viuere & alia huiusmodi bona nobis omnino connaturalia. Altera est voluntas rationalis quæ non oritur totaliter ex naturali inclinatione, neque regulatur per iudicium insitum à natura: sed per discursum rationis & per rationes excogitatas ab intellectu. Vt est voluntas qua quis vult comparare diuitias. Hæc distinctio colligitur ex doctrina Diui Thomæ & Caietani 1. 2. quæstione 30. articulo. 3. Per quam distinctionem non intendimus distinguere duas potentias in homine: sed vnam & eandem potentiam voluntatis comparamus ad diuersa obiecta & ad distinctas ipsius operationes. Secundò est notandum, quòd ius illud & illa obligatio quæ reperiuntur in homine ad custodiendum quæ retulimus in duobus argumentis bona, per se primò non pertinent ad voluntatem rationalem sed ad voluntatem naturæ, eo quòd habent omnimodam connaturalitatem cum humana natura: quanuis verum sit quòd voluntas rationalis tenetur se conformare in hac parte cum voluntate naturæ, quòd si non fecerit peccabit mortaliter. His suppositis, ad propositam dubitationem dicunt: quòd is qui voluntarius consentit in læsione membrorum sui corporis, est quidem voluntarius voluntate rationali, dissentit tamen & repugnat virtualiter per voluntatem naturæ. Quocirca simpliciter patitur iniustum formaliter: quoniam dissentit & repugnat læsioni per illam voluntatem naturæ, ad quam per se primò spectant ius & obligatio custodiendi illæsa membra omnia sui corporis. Ex quo sequitur, quòd si quando liberè contigerit, vt homo liberè consentiat in læsione sui corporis, non solum per voluntatem rationalem verumetiam per voluntatem naturæ qui ita consenserit non patietur formaliter iniustum. Verbi gratia, si quispiam offerat brachium veneno infectum, vt scindatur propter bonum totius suppositi, quod est præstantius quàm bonum vniuscuiusque membri, quorum quodlibet ordinatur ad bonũ totius, & propter illud naturaliter se exponit periculo, nullam patietur iniustitiā ab eo qui secuerit brachium, eo quòd non solum voluntate rationali, sed etiam voluntate naturæ, quæ inclinat magis ad bonum totius suppositi, quā particularis membri, consentit liberè in sectione brachij. Ex his putant soluta duo illa priora argumenta contra primam conclusionem. Cæterum ad replicas duas contra solutionem desumptam ex Caietano quęstione 154. Respondent ad primam negando consequentiam. Ratio discriminis est, quoniam illud ius seu obligatio custodiendi quæ oritur ex lege positiua siue ex præcepto superioris, non pertinet per se primò ad voluntatem naturalem sed ad voluntatem rationalem, per quam tenemur subijcere nos legi & superioris præcepto. Vnde qui per voluntatem rationalem consenserit: simpliciter consentit in his quæ pertinent ad huiusmodi leges: atque adeò nullum patitur iniustum. Secus est autem in illo iure naturali quod nobis competit ex ipsa natura. Ad cō firmationem respondetur, quòd præter illud discrimen assignatum in ipsa confirmatione, reperitur aliud assignatum ibidem. Ad secundam replicam respondetur cō uincere quòd qui offert membrum corporis læsioni non patitur iniustum, si attendamus voluntatem rationalem per quam consentit læsioni. Secus est autem si attẽdamus voluntatem naturæ quia per illam non consentit: quin potius repugnat & ex consequenti patitur iniustum. Sed nos in materia de homicidio aliter philosophabimur. Nũc autem sequamur hanc sententiam. Ex qua sequitur quòd qui infert iniustum in illis tribus casibus propositis in duobus argumentis cōtra primam conclusionem, si materia sit apta reparari satisfactione vel restitutione, tenetur homo satisfacere & restituere damnum illatum in illis bonis, quantumcunque patiens consenserit. Patet ex dictis, quia omne damnum per iniustitiam illatũ reparandum est secundùm legem iustitiæ, si fuerit illatum in materia reparabili. An vero materia horum bonorum in quibus infertur detrimentum volenti sit reparabilis necne, alibi est explicandum: quoniam nō est huius loci. Circa vtranque conclusionem articuli notandum est, quòd vt liber consensus patientis tollat formalem rationem iniusti: nō satis fuerit, quòd vtcunque sit liber consensus: sed necesse est, vt respectu inferentis iniustum sit simpliciter liber consensus absq; vlla inuoluntarij admixtione . v. g. cũ Christus patiebatur mortem simpliciter erat voluntarius: oblatus enim est quia ipse voluit. Et nihilominus consensus eius voluntarius non abstulit rationem formalem iniustitiæ à morte illata à Iudæis: quoniam ille consensus Christi oriebatur ex charitate Patris, & ex charitate qua homines diligebat: iuxta illud quod ipse dixit Ioann. 18. "Vt cognoscat mundus quia diligo Patrem, & sicut mandatum dedit mihi Pater sic facio: Surgite, eamus hinc, scilicet, ad subeundam mortem." Respectu tamen eorum qui vitam ab illo auferebant nullum habuit consensum: sed patientissimam tantum tolerantiam: atque adeo simpliciter patiebatur iniustum ab illis. Proportionabiliter dicendũ de martyribus. Circa solutionem ad secundum notandum est, quòd cum docet Diuus Thomas, quòd is qui se interficit si cōsideretur vt priuata persona committit vitium intemperantiæ, non loquitur generaliter: sed de illo tantum qui se interficit per immoderatum vsum cibi aut potus. Maiorem autem habet difficultatem id quod asserit D. Thomas, quòd qui se interimit peccat peccato imprudentiæ: quoniam vix potest contingere quòd aliquis peccet contra prudentiam, quin simul delinquat aduersus aliam peculiarem virtutem. Non ergo fecit satis D. Thom. assignando vitium imprudentiæ: sed oportebat explicare aliud peculiare vitium. Respondetur, quòd qui seipsum interficit per se primò peccat contra propriam charitatem qua naturaliter seipsum tenetur diligere. Hæc autem charitas non est aliqua specialis virtus: sed potius est inclinatio naturalis quæ est radix aliarum virtutum moraliũ . Quocirca vt D. Tho. assignaret virtutem aliquā moralem contra quā delinquitis qui se interimit, confugit ad prudentiam quæ est virtus quæ generaliter violatur in omni opere vitioso: sed specialiori quadam ratione violatur per huiusmodi interfectionem: imprudentissimus enim reputatur ille qui seipsum interficit.