SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio . Per se & formaliter nullus potest iniustum vel facere nolens, vel pati volens. Secunda conclusio. Per accidens vel quasi materialiter potest aliquis iniustum vel nolens facere vel volens pati. Vtraque conclusio huius articuli desumpta est ex doctrina Arist. libr. 5. Ethicorum cap. 9. Et quidem prima conclusio habetur expressa in illa regula iuris: "scienti & consentienti non fit iniuria". libr. 6. regula. 27. & desumpta est haec regula ex lege nemo. ff. de regulis iuris. COMMENTARIVS. NOtandum est circa primam conclusionem & illam regulam iuris. Primo quod consensus & voluntas eius, qui patitur iniustum non debet oriri ex ignorantia: quia talis consensus ex ignorantia ortus censetur inuoluntarius: quoniam ignorantia inuoluntarium causat. 1. 2. quaest. 76. Quocirca talis consensus non tollit rationem formalem iniusti. Et ita regula citata inquit, Scienti & consentienti . Secundo, quod consensus patientis iniustum non debet oriri ex iniustitia aut violentia inferentis iniustum, sed ex libera & spontanea voluntate ipsius patientis. Nam alias non erit consensus liber & voluntarius, sed habebit aliquid admixtum inuoluntarij. Consensus autem mixtus ex voluntario & inuoluntario non aufert rationem formalem iniusti: vt colligitur ex his quae dici solent. 1. 2. quaest. 6 , Verbi gratia, Si quis latroni minanti mortem, voluntario actu offerat pecuniam , vt saluet vitam: reuera patitur iniustum a latrone suscipiente pecuniam: quoniam illa voluntaria oblatio pecuniae non est pura, sed mixta ex voluntario & inuoluntario: trahit enim originem ex violentia a latrone illata. Similiter qui foeneratori soluit vsuras iniustum patitur formaliter: quia voluntas soluendi vsuras dimanauit ex iniustitia foe neratoris exigentis vsuras: atque adeo est voluntas mixta. Tertio notandum est, quod in casu primae conclusionis . Is qui infert iniustum, postquam illi constiterit de libero consensu patientis, ad nullam tenetur illi compensationem aut restitutionem faciendam : quia reuera ille patiens non fuit passus iniustum , Verbi gratia, qui existimans se furari centum postea certo cognouerit, Petrum libere consensisse in ablatione illorum centum, non tenetur ei aliquid restituere. Consulto dixi quod ipsi patienti iniustum non tenetur satisfacere: quoniam pote rit contingere quod licet non teneatur satisfacere ipsi patienti, teneatur tamen alteri qui passus est iniustitiam formaliter. Verbi gratia, Si quis prodigus habens vxorem & filios erogauerit prodige Petro omnem suam substantiam: Petrus nullam tenebitur facere restitutionem ipsi prodigo: tenetur tamen vxori & filijs, qui habent ius vt ex illis bonis alantur: cui iuri isti non cesserunt. SEd his suppositis arguitur contra primam conclusionem praesertim contra secundam partem. Primo qui libero consensu semetipsum alteri tradit, vt interficiatur aut vulneretur patitur formaliter iniustum, si occidatur aut vulneretur: & tamen supponimus illum simpliciter esse volentem, ergo, &c. Secundo arguitur. Si pater filiam virginem voluntarie tradat alicui, vt abutatur illa: & similiter maritus tradat vxorem alicui; formaliter patiuntur iniuriam ab illo qui vitiat virginem & vxore aliena vtitur, ergo. Probatur antecedens. Nam qui in illo casu virginem deflorauerit committit vitium stupri. Similiter qui vxore illa vtitur, committit adulterium. Sed in his duobus vitijs prae sertim in adulterio intrinsece clauditur ratio iniustitiae, secundum communem opinionem. Ad haec argumenta interpretes Diui Thomae respondent, quod bona quibus homo vtitur sunt in duplici differentia: quaedam pertinent ad nostrum dominium perfecte: ita vt per facultatem arbitrij possimus illis libere vti. Huiusmodi sunt bona externa: vt pecunia & alia quae pecunijs comparantur. Quaedam vero bona sunt, quibus non vtimur per plenum dominium: sunt tamen a natura nobis concessa & tradita in nostram tutelam & custodiam: ita quod potius sumus custodes illorum, quam domini. Huiusmodi sunt illa omnia bona de quibus procedunt duo argumenta facta. Etenim vita & membra nostra, quanuis illis vtamur, non tamen plenum eorum dominium habemus. Habemus tamen ius custodiendi & seruandi huiusmodi bona nobis concessum a natura. Imo & stricta obligatione naturali custodire tenemur huiusmodi bona. Similiter pater iure naturae est custos virginitatis filiae, quam tenetur custodire naturali obligatione: sicut tenetur vir vxoris corpus custodire. Hac ergo supposita distinctione dicunt, quod prima conclusio Diui Thomae limitanda est ad bona primi generis: in quibus vniuersaliter est verum nullum posse iniustum pati, si ipse fuerit spontaneus & voluntarius . Quoniam eiusmodi bona plenario dominio subijciuntur nostrae voluntati. Secus est autem in bonis secundi generis, quorum homo non tam est dominus quam custos a natura designatus. Ista solutio & limitatio conclusionis secundae colligitur aperte ex solutione ad primum huius articuli. Contra istam tamen solutionem est argumentum: si custos vinearum consentiat libere aliquem deuastare vineam: deuastator ille licet iniustum faciat contra verum dominum vineae: nullam tamen iniustitiam facit ipsi custodi. Et non alia ratione, nisi quia libere consentit ipse custos, ergo quanuis homo non sit dominus suorum membrorum: sed tantum custos, nihilominus si ipse consentiat liberrime in abscisionem alicuius membri, nullam patietur iniuriam. Sic dicunt ex mente domini Caietani infra quaest. 154. arti. 6. circa primum dubium. Quod homo nullum habet ius aut dominij aut custodiae supra membra corporis sui, quod habeat ortum ex eius libera voluntate. Sed totum huiusmodi ius originatum est a natura & a naturae autore: quocirca homo per liberam voluntatem non potest cedere iuri quod habet ad custodiendum membra sua, atque adeo qui ipsa laeserit laedet similiter hoc ius custodiae, & ex consequenti irrogabit iniuriam ipsi homini, qui est custos. Secus autem est in custode vinearum aut aliarum huiusmodi rerum, cui competit ius custodiendi non ab autore naturae: sed ex libera eius voluntate acceptante hoc ius custodiae. Contra hanc tamen solutionem replicatur. Primo, supponamus aliquem custodem vinearum aut agrorum non propria voluntate acquisisse ius & obligationem custodiendi vineas & alia bona huiusmodi: sed ex imperio legis aut superioris iudicis compellentis ipsum etiam repugnantem. Tunc ius quod iste habet custodiendi non pendet ab eius vo luntate, & ex consequenti neque potest ipse pro sua voluntate & libertate cedere huic iuri, neque excutere a se obligationem custodiendi. Et nihilominus si ipse consentiat libere in deuastatione vineae, nulla illi fit iniuria: quanuis ipsemet consentiens, & deuastator vineae iniustitiam faciant domino vineae, ergo eadem ratione quanuis homo non possit pro sua voluntate cedere iuri sibi tradito a natura custodiendi membra: si tamen libere consenserit in lae sionem sui corporis, nullam iniustitiam patietur. Et confirmatur, quod quis ex prae cepto naturae ius habeat & obligationem custodiendi aliqua bona, aut vero ex prae cepto legis positiuae: nihil aliud refert nisi quod ille, si non custodiat, violabit ius & legem naturae: Iste vero violabit ius positiuum & legem humanam: quod erit leuius peccatum, ergo nihil refert ad nostrum propositum quod aliquis ex lege naturae sit custos aut vero ex lege positiua. Secundo implicat contradictionem , quod aliquis patiatur iniustum formaliter in eo in quo est spontaneus & voluntarius absque vlla inuoluntarij admixtione, ergo est impossibile, quod quis volens & sciens consentiat in laesionem sui corporis, & quod in tali laesione iniustum formaliter patiatur, vndecunque illi competat ius custodiendi corpus suum. Probatur antecedens ex ratione Diui Thomae in hoc articulo. Nam is qui est volens & consentiens, non est patiens, sed potius agens moraliter loquendo respectu eius quod vult, ergo sicuti est impossibile quod quis sibi ipsi faciat iniustitiam: ita est impossibile quod in eo in quo est volens & consentiens, iniustum formaliter patiatur. Nam in tali casu potius sibi ipsi iniustitiam faceret quam illam ab alio pateretur. Quia vt dicit Diuus Thomas, ille potius est agens quam patiens. Ad haec argumenta viri docti vt respondeant, ita meditantur, quod in homine distinguenda est secundum rationem duplex voluntas. Altera est voluntas naturae & est illa quae conformatur naturali inclinationi, & quae regulatur non per discursum rationis: sed per iudicium insitum & praesc riptum a natura mensuratur. Huiusmodi est voluntas qua appetimus esse viuere & alia huiusmodi bona nobis omnino connaturalia. Altera est voluntas rationalis quae non oritur totaliter ex naturali inclinatione, neque regulatur per iudicium insitum a natura: sed per discursum rationis & per rationes excogitatas ab intellectu. Vt est voluntas qua quis vult comparare diuitias. Haec distinctio colligitur ex doctrina Diui Thomae & Caietani 1. 2. quaestione 30. articulo. 3. Per quam distinctionem non intendimus distinguere duas potentias in homine: sed vnam & eandem potentiam voluntatis comparamus ad diuersa obiecta & ad distinctas ipsius operationes. Secundo est notandum, quod ius illud & illa obligatio quae reperiuntur in homine ad custodiendum quae retulimus in duobus argumentis bona, per se primo non pertinent ad voluntatem rationalem sed ad voluntatem naturae, eo quod habent omnimodam connaturalitatem cum humana natura: quanuis verum sit quod voluntas rationalis tenetur se conformare in hac parte cum voluntate naturae, quod si non fecerit peccabit mortaliter. His suppositis, ad propositam dubitationem dicunt: quod is qui voluntarius consentit in laesione membrorum sui corporis, est quidem voluntarius voluntate rationali, dissentit tamen & repugnat virtualiter per voluntatem naturae. Quocirca simpliciter patitur iniustum formaliter: quoniam dissentit & repugnat laesioni per illam voluntatem naturae, ad quam per se primo spectant ius & obligatio custodiendi illaesa membra omnia sui corporis. Ex quo sequitur, quod si quando libere contigerit, vt homo libere consentiat in laesione sui corporis, non solum per voluntatem rationalem verumetiam per voluntatem naturae qui ita consenserit non patietur formaliter iniustum. Verbi gratia, si quispiam offerat brachium veneno infectum, vt scindatur propter bonum totius suppositi, quod est praestantius quam bonum vniuscuiusque membri, quorum quodlibet ordinatur ad bonum totius, & propter illud naturaliter se exponit periculo, nullam patietur iniustitiam ab eo qui secuerit brachium, eo quod non solum voluntate rationali, sed etiam voluntate naturae, quae inclinat magis ad bonum totius suppositi, quam particularis membri, consentit libere in sectione brachij. Ex his putant soluta duo illa priora argumenta contra primam conclusionem. Caeterum ad replicas duas contra solutionem desumptam ex Caietano quaestione 154. Respondent ad primam negando consequentiam. Ratio discriminis est, quoniam illud ius seu obligatio custodiendi quae oritur ex lege positiua siue ex praecepto superioris, non pertinet per se primo ad voluntatem naturalem sed ad voluntatem rationalem, per quam tenemur subijcere nos legi & superioris praecepto. Vnde qui per voluntatem rationalem consenserit: simpliciter consentit in his quae pertinent ad huiusmodi leges: atque adeo nullum patitur iniustum. Secus est autem in illo iure naturali quod nobis competit ex ipsa natura. Ad confirmationem respondetur, quod praeter illud discrimen assignatum in ipsa confirmatione, reperitur aliud assignatum ibidem. Ad secundam replicam respondetur conuincere quod qui offert membrum corporis laesioni non patitur iniustum, si attendamus voluntatem rationalem per quam consentit laesioni. Secus est autem si attendamus voluntatem naturae quia per illam non consentit: quin potius repugnat & ex consequenti patitur iniustum. Sed nos in materia de homicidio aliter philosophabimur. Nunc autem sequamur hanc sententiam. Ex qua sequitur quod qui infert iniustum in illis tribus casibus propositis in duobus argumentis contra primam conclusionem, si materia sit apta reparari satisfactione vel restitutione, tenetur homo satisfacere & restituere damnum illatum in illis bonis, quantumcunque patiens consenserit. Patet ex dictis, quia omne damnum per iniustitiam illatum reparandum est secundum legem iustitiae, si fuerit illatum in materia reparabili. An vero materia horum bonorum in quibus infertur detrimentum volenti sit reparabilis necne, alibi est explicandum: quoniam non est huius loci. Circa vtranque conclusionem articuli notandum est, quod vt liber consensus patientis tollat formalem rationem iniusti: non satis fuerit, quod vtcunque sit liber consensus: sed necesse est, vt respectu inferentis iniustum sit simpliciter liber consensus absque vlla inuoluntarij admixtione , Verbi gratia, cum Christus patiebatur mortem simpliciter erat voluntarius: oblatus enim est quia ipse voluit. Et nihilominus consensus eius voluntarius non abstulit rationem formalem iniustitiae a morte illata a Iudaeis: quoniam ille consensus Christi oriebatur ex charitate Patris, & ex charitate qua homines diligebat: iuxta illud quod ipse dixit Ioann. 18. "Vt cognoscat mundus quia diligo Patrem, & sicut mandatum dedit mihi Pater sic facio: Surgite, eamus hinc, scilicet, ad subeundam mortem." Respectu tamen eorum qui vitam ab illo auferebant nullum habuit consensum: sed patientissimam tantum tolerantiam: atque adeo simpliciter patiebatur iniustum ab illis. Proportionabiliter dicendum de martyribus. Circa solutionem ad secundum notandum est, quod cum docet Diuus Thomas, quod is qui se interficit si consideretur vt priuata persona committit vitium intemperantiae, non loquitur generaliter: sed de illo tantum qui se interficit per immoderatum vsum cibi aut potus. Maiorem autem habet difficultatem id quod asserit D. Thomas, quod qui se interimit peccat peccato imprudentiae: quoniam vix potest contingere quod aliquis peccet contra prudentiam, quin simul delinquat aduersus aliam peculiarem virtutem. Non ergo fecit satis Diuus Thomas assignando vitium imprudentiae: sed oportebat explicare aliud peculiare vitium. Respondetur, quod qui seipsum interficit per se primo peccat contra propriam charitatem qua naturaliter seipsum tenetur diligere. Haec autem charitas non est aliqua specialis virtus: sed potius est inclinatio naturalis quae est radix aliarum virtutum moralium . Quocirca vt Diuus Thomas assignaret virtutem aliquam moralem contra quam delinquitis qui se interimit, confugit ad prudentiam quae est virtus quae generaliter violatur in omni opere vitioso: sed specialiori quadam ratione violatur per huiusmodi interfectionem: imprudentissimus enim reputatur ille qui seipsum interficit.