AD Quartum sic proceditur.{ Inf. q. 69. ar. 1. co. & q. 70. art. 4. eo. & q. 110. ar. 3. cor. } Videtur, quod non quicunque facit iniustum , peccet mortaliter. Peccatum enim veniale mortali opponitur. Sed quandoque veniale peccatum est, quod aliquis faciat iniustum. Dicit enim Philosophus + { Li. 5. c. 8. in fi. to. 5. } in 5. Ethic. de iniusta agentibus loquens: Quaecunque non solum ignorantes, sed & propter ignorantiam peccant, venialia sunt: ergo non quicunque facit iniustum, mortaliter peccat.