AD Quartum sic proceditur.{ Inf. q. 69. ar. 1. co. & q. 70. art. 4. eo. & q. 110. ar. 3. cor. } Videtur, quòd non quicunque facit iniustũ , peccet mortaliter. Peccatum enim veniale mortali opponitur. Sed quā doque veniale peccatum est, quòd aliquis faciat iniustum. Dicit enim Philosophus † { Li. 5. c. 8. in fi. to. 5. } in 5. Ethic. de iniusta agentibus loquens: Quæcunq; non solùm ignorantes, sed & propter ignorantiam peccant, venialia sunt: ergo non quicunque facit iniustum, mortaliter peccat.