ΒΆ 3 Praeterea. Charitas est mater omnium virtutum, ex cuius contrarietate aliquod peccatum dicitur mortale. Sed non omnia peccata opposita alijs virtutibus sunt mortalia: ergo etiam neque facere iniustum semper est peccatum mortale.