RESPONDEO dicendum, quod sicut supra + { Quaest. 24. art. 12. & 1. 2. q. 72. art. 5. } dictum est, cum de differentia peccatorum ageretur, peccatum mortale est quod contrariatur charitati per quam est animae vita. Omne autem nocumentum alteri illatum, ex se charitati repugnat, quae mouet ad volendum bonum alterius: & ideo cum iniustitia semper consistat in nocumento alterius, manifestum est quod facere iniustum , ex genere suo est peccatum mortale.