RESPONDEO dicendum, quòd sicut suprà † { Quæst. 24. art. 12. & 1. 2. q. 72. art. 5. } dictum est, cùm de differentia peccatorum ageretur, peccatum mortale est quod cō trariatur charitati per quam est animæ vita. Omne autem nocumentum alteri illatum, ex se charitati repugnat, quæ mouet ad volẽdum bonum alterius: & ideo cùm iniustitia semper consistat in nocumento alterius, manifestum est quòd facere iniustũ , ex genere suo est peccatum mortale.