ARTICVLVS IIII.Vtrùm quicunque facit iniustum, peccet mortaliter.

Source
AD Quartum sic proceditur.
Videtur, quòd non quicunque facit iniustũ iniustum , peccet mortaliter. Peccatum enim veniale mortali opponitur. Sed quā doque quandoque veniale peccatum est, quòd aliquis faciat iniustum. Dicit enim Philosophus
Li. 5. c. 8. in fi. to. 5.
in 5. Ethic. de iniusta agentibus loquens: Quæcunq; Quæcunque non solùm ignorantes, sed & propter ignorantiam peccant, venialia sunt: ergo non quicunque facit iniustum, mortaliter peccat.
¶ 2 Præterea. Qui in aliquo paruo iniustitiam facit, parum à medio declinat. Sed hoc videtur esse tolerabile, & inter minima malorum computandum, vt patet per Philosophum
in 2. Ethicor. Non ergo quicunq; quicunque facit iniustum, peccat mortaliter.
¶ 3 Præterea. Charitas est mater omnium virtutum, ex cuius contrarietate aliquod peccatum dicitur mortale. Sed non omnia peccata opposita alijs virtutibus sunt mortalia: ergo etiam neque facere iniustum semper est peccatũ peccatum mortale.
SED contra. Quicquid est contra legem Dei, est peccatum mortale. Sed quicũque quicumque facit iniustum, facit contra præceptum legis Dei: quia vel reducitur ad furtum, vel ad adulterium, vel ad homicidiũ homicidium , vel ad aliquid huiusmodi, vt ex sequentibus
Quæst. 64. & sequen.
patebit: ergo quicunq; quicunque facit iniustum, peccat mortaliter.
RESPONDEO dicendum, quòd sicut suprà
dictum est, cùm de differentia peccatorum ageretur, peccatum mortale est quod cō trariatur contrariatur charitati per quam est animæ vita. Omne autem nocumentum alteri illatum, ex se charitati repugnat, quæ mouet ad volẽdum volendum bonum alterius: & ideo cùm iniustitia semper consistat in nocumento alterius, manifestum est quòd facere iniustũ iniustum , ex genere suo est peccatum mortale.
AD primum ergo dicendum, quod illud verbum Philosophi intelligitur de ignorantia facti, quam ipse vocat ignorantiam particularium circunstantiarum, quæ meretur veniam: non autem de ignorantia iuris, quæ non excusat. Qui autem ignorans facit iniustum, non facit iniustum, nisi per accidens: vt
Artic. 2.
supra dictum est.
AD secundum dicẽdum dicendum , quòd ille qui in paruis facit iniustitiam, deficit à perfecta ratione eius quod est iniustum facere, inquantum potest reputari non esse omnino contra voluntatem eius, qui hoc patitur: puta si auferat aliquis alicui vnũ vnum pomũ pomum vel aliquid tale, de quo probabile sit, quòd ille inde non lædatur, nec ei displiceat.
AD tertium dicendum, quòd peccata quæ sunt contra alias virtutes, non semper sunt in nocumentũ nocumentum alterius, sed importāt important inordinatio| nem quandam circa passiones humanas. Vnde non est similis ratio.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

PRima conclusio. Omnis qui facit iniustum peccat mortaliter ex genere suo.
Secunda conclusio. Ex leuitate materiæ potest contingere quòd tantum peccet venialiter: imo & quod nullum peccatum committat: quia qui patitur censetur volũtarius voluntarius .
Loading...