AD primum ergo dicendum, quod illud verbum Philosophi intelligitur de ignorantia facti, quam ipse vocat ignorantiam particularium circunstantiarum, quae meretur veniam: non autem de ignorantia iuris, quae non excusat. Qui autem ignorans facit iniustum, non facit iniustum, nisi per accidens: vt + { Artic. 2. } supra dictum est.