AD secundum dicendum , quod ille qui in paruis facit iniustitiam, deficit a perfecta ratione eius quod est iniustum facere, inquantum potest reputari non esse omnino contra voluntatem eius, qui hoc patitur: puta si auferat aliquis alicui vnum pomum vel aliquid tale, de quo probabile sit, quod ille inde non laedatur, nec ei displiceat.