AD secundum dicẽdum , quòd ille qui in paruis facit iniustitiam, deficit à perfecta ratione eius quod est iniustum facere, inquantum potest reputari non esse omnino contra voluntatem eius, qui hoc patitur: puta si auferat aliquis alicui vnũ pomũ vel aliquid tale, de quo probabile sit, quòd ille inde non lædatur, nec ei displiceat.