AD Quartum sic proceditur.{ Inf. q. 69. ar. 1. co. & q. 70. art. 4. eo. & q. 110. ar. 3. cor. } Videtur, quod non quicunque facit iniustum , peccet mortaliter. Peccatum enim veniale mortali opponitur. Sed quandoque veniale peccatum est, quod aliquis faciat iniustum. Dicit enim Philosophus + { Li. 5. c. 8. in fi. to. 5. } in 5. Ethic. de iniusta agentibus loquens: Quaecunque non solum ignorantes, sed & propter ignorantiam peccant, venialia sunt: ergo non quicunque facit iniustum, mortaliter peccat. ¶ 2 Praeterea. Qui in aliquo paruo iniustitiam facit, parum a medio declinat. Sed hoc videtur esse tolerabile, & inter minima malorum computandum, vt patet per Philosophum + { Li. 2. cap. vlt. circa fin. tom. 5. } in 2. Ethicor. Non ergo quicunque facit iniustum, peccat mortaliter. ¶ 3 Praeterea. Charitas est mater omnium virtutum, ex cuius contrarietate aliquod peccatum dicitur mortale. Sed non omnia peccata opposita alijs virtutibus sunt mortalia: ergo etiam neque facere iniustum semper est peccatum mortale. SED contra. Quicquid est contra legem Dei, est peccatum mortale. Sed quicumque facit iniustum, facit contra praeceptum legis Dei: quia vel reducitur ad furtum, vel ad adulterium, vel ad homicidium , vel ad aliquid huiusmodi, vt ex sequentibus + { Quaest. 64. & sequen. } patebit: ergo quicunque facit iniustum, peccat mortaliter. RESPONDEO dicendum, quod sicut supra + { Quaest. 24. art. 12. & 1. 2. q. 72. art. 5. } dictum est, cum de differentia peccatorum ageretur, peccatum mortale est quod contrariatur charitati per quam est animae vita. Omne autem nocumentum alteri illatum, ex se charitati repugnat, quae mouet ad volendum bonum alterius: & ideo cum iniustitia semper consistat in nocumento alterius, manifestum est quod facere iniustum , ex genere suo est peccatum mortale. AD primum ergo dicendum, quod illud verbum Philosophi intelligitur de ignorantia facti, quam ipse vocat ignorantiam particularium circunstantiarum, quae meretur veniam: non autem de ignorantia iuris, quae non excusat. Qui autem ignorans facit iniustum, non facit iniustum, nisi per accidens: vt + { Artic. 2. } supra dictum est. AD secundum dicendum , quod ille qui in paruis facit iniustitiam, deficit a perfecta ratione eius quod est iniustum facere, inquantum potest reputari non esse omnino contra voluntatem eius, qui hoc patitur: puta si auferat aliquis alicui vnum pomum vel aliquid tale, de quo probabile sit, quod ille inde non laedatur, nec ei displiceat. AD tertium dicendum, quod peccata quae sunt contra alias virtutes, non semper sunt in nocumentum alterius, sed important inordinatio nem quandam circa passiones humanas. Vnde non est similis ratio.