AD Quartum sic proceditur.{ Inf. q. 69. ar. 1. co. & q. 70. art. 4. eo. & q. 110. ar. 3. cor. } Videtur, quòd non quicunque facit iniustũ , peccet mortaliter. Peccatum enim veniale mortali opponitur. Sed quā doque veniale peccatum est, quòd aliquis faciat iniustum. Dicit enim Philosophus † { Li. 5. c. 8. in fi. to. 5. } in 5. Ethic. de iniusta agentibus loquens: Quæcunq; non solùm ignorantes, sed & propter ignorantiam peccant, venialia sunt: ergo non quicunque facit iniustum, mortaliter peccat. ¶ 2 Præterea. Qui in aliquo paruo iniustitiam facit, parum à medio declinat. Sed hoc videtur esse tolerabile, & inter minima malorum computandum, vt patet per Philosophum † { Li. 2. cap. vlt. circa fin. tom. 5. } in 2. Ethicor. Non ergo quicunq; facit iniustum, peccat mortaliter. ¶ 3 Præterea. Charitas est mater omnium virtutum, ex cuius contrarietate aliquod peccatum dicitur mortale. Sed nō omnia peccata opposita alijs virtutibus sunt mortalia: ergo etiam neque facere iniustum semper est peccatũ mortale. SED contra. Quicquid est contra legem Dei, est peccatum mortale. Sed quicũque facit iniustum, facit contra præceptum legis Dei: quia vel reducitur ad furtum, vel ad adulterium, vel ad homicidiũ , vel ad aliquid huiusmodi, vt ex sequentibus † { Quæst. 64. & sequen. } patebit: ergo quicunq; facit iniustum, peccat mortaliter. RESPONDEO dicendum, quòd sicut suprà † { Quæst. 24. art. 12. & 1. 2. q. 72. art. 5. } dictum est, cùm de differentia peccatorum ageretur, peccatum mortale est quod cō trariatur charitati per quam est animæ vita. Omne autem nocumentum alteri illatum, ex se charitati repugnat, quæ mouet ad volẽdum bonum alterius: & ideo cùm iniustitia semper consistat in nocumento alterius, manifestum est quòd facere iniustũ , ex genere suo est peccatum mortale. AD primum ergo dicendum, ꝙ illud verbum Philosophi intelligitur de ignorantia facti, quam ipse vocat ignorantiam particularium circunstantiarum, quæ meretur veniam: non autem de ignorantia iuris, quæ non excusat. Qui autem ignorans facit iniustum, non facit iniustum, nisi per accidens: vt † { Artic. 2. } supra dictum est. AD secundum dicẽdum , quòd ille qui in paruis facit iniustitiam, deficit à perfecta ratione eius quod est iniustum facere, inquantum potest reputari non esse omnino contra voluntatem eius, qui hoc patitur: puta si auferat aliquis alicui vnũ pomũ vel aliquid tale, de quo probabile sit, quòd ille inde non lædatur, nec ei displiceat. AD tertium dicendum, quòd peccata quæ sunt contra alias virtutes, nō semper sunt in nocumentũ alterius, sed importāt inordinatio nem quandam circa passiones humanas. Vnde non est similis ratio.