QVÆSTIO LIX. De Iniustitia. DEINDE consideran dum est de iniustitia. Et circa hoc quæ runtur quatuor. ARTICVLVS PRIMVS. ¶ Vtrùm iniustitia sit vitium speciale. AD Primum sic proceditur.{ Supra qō . 58. art. 5. ad 3. & infra. q. 79. artic. 2. ad tertium. } Videtur quòd iniustitia non sit vitium speciale. Dicitur enim primæ Ioan. 3. "Omne peccatum est iniquitas." Sed iniquitas videtur idem esse quod iniustitia: quia iustitia est æqualitas quæ dam. Vnde iniustitia idem videtur esse, quod inæqualitas, siue iniquitas. Ergo iniustitia non est speciale peccatum. ¶ 2 Præterea, Nullum speciale peccatum opponitur omnibus virtutibus. Sed iniustitia opponitur omnibus virtutibus. Nam quantũ ad adulterium, opponitur castitati, quantum ad homicidium, opponitur mansuetudini: & sic de alijs. Ergo iniustitia non est speciale peccatum. ¶ 3 Præterea, Iniustitia iustitiæ opponitur, quæ in volũtate est. Sed omne peccatum est in voluntate, vt † { Li. de duabus animabus ca. 10. & 11. tomo. 6. } Augustinus dicit. Ergo iniustitia non est speciale peccatum. SED contra est, quòd iniustitia iustitiæ opponitur. Sed iustitia est specialis virtus. Ergo iniustitia est speciale vitium. RESPONDEO dicendum, quòd iniustitia est duplex. Vna quidem illegalis, quæ opponitur legali iustitiæ. Et hæc quidem secundũ essentiam est speciale vitiũ , inquantum respicit speciale obiectum, scilicet bonum commune quod contemnit. Sed quantum ad intentionem est vitium generale, quia per contemptum boni communis potest homo ad omnia peccata deduci. Sicut etiam omnia vitia inquantum repugnāt bono communi iniustitiæ habẽt rationem, quasi ab iniustitia deriuata: sicut & suprà de iustitia † { Quæst. 58. artic. 6. } dictum est. Alio modo dicitur iniustitia secundũ inæqualitatem quādam ad alterum, prout scilicet homo vult habere plus de bonis, puta diuitijs & honoribus: & minus de malis, puta laboribus, & dānis . Et sic iniustitia habet materiam specialem: & est particulare vitiũ , iustitiæ particulari oppositũ . AD primum ergo dicendum, ꝙ sicut iustitia legalis dicitur per cō parationem ad bonum commune humanum, ita iustitia diuina dicitur per comparationem ad bonum diuinum, cui repugnat omne peccatum: & secundũ hoc, omne peccatum dicitur esse iniquitas. AD secũdum dicendum, quòd iniustitia etiam particularis opponitur indirectè omnibus virtutibus, inquantum scilicet exteriores etiā actus pertinent & ad iustitiam, & ad alias virtutes morales, licet diuersimodè, sicut supra † { Ar. 9. præ ced. quæst } dictum est. AD tertium dicendũ , quòd voluntas sicut & ratio se extendit ad materiam totam moralem, scilicet ad passiones & ad operationes exteriores, quæ sunt ad alterum, sed iustitia perficit voluntatem solum, secũdum quod se extendit ad operationes, quæ sunt ad alterum, & similiter iniustitia. SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio. Iniustitia illegalis non est speciale vitium secundum essentiā , sed generale secundum intentionem & imperium. Secunda conclusio. Iniustitia particularis habet particularem materiam, & est specialius vitium. COMMENTARIVS. IN hoc articulo hoc solum obseruandum est, quod cum opposita multiplicentur tot modis vnum, quot & alterum: easdem omnino diuisiones quas tribuimus iustitiæ, consequenter debemus facere respectu iniustitiæ. Rursus eadem omnino materia circa quam versatur iustitia est materia circa quam versatur iniustitia: quāuis ratio formalis obiecti debeat esse differens. De hac revideatur Arist. lib. 5. Ethic. c. 2. ARTICVLVS II. ¶ Vtrùm aliquis dicatur iniustus ex hoc, quòd facit iniustum. AD Secundum sic proceditur.{ Infra arti. 4. ad 14. et 5. Eth. lec. 13. et Psal. 35. princ. } Videtur quòd aliquis dicatur iniustus ex hoc, quòd facit iniustum. Habitus enim specificantur per obiecta, vt ex suprà † { 1. 2. q. 54 artic. 2. } dictis patet. Sed propriũ obiectum iustitiæ, est iustũ : & proprium obiectum iniustitiæ est iniustum. Ergo & iustus dicendus est aliquis ex hoc, ꝙ facit iustum: & iniustus hoc, quòd facit iniustum. ¶ 2 Præterea. Philosophus dicit in 5. † { Lib. 5. ca. 4. et 16. in prin. et ca. 9. â medio. tom. 3. } Ethicor. falsam esse opinionẽ quorundam, qui æstimant in potestate hominis esse, vt statim faciat iniustum, & quòd iustus nō possit minus facere iniustum, quàm iniustus. Hoc autem non esset, nisi facere iniustum esset proprium iniusti. Ergo aliquis iudicādus est iniustus ex hoc, quòd facit iniustum. ¶ 3 Præterea. Eodem modo se habet omnis virtus ad proprium actum, & eadẽ ratio est de vitijs oppositis. Sed quicũque facit aliquid intemperatum, dicitur intemperatus, ergo quicunque facit aliquid iniustum, dicitur iniustus. SED contra est, quod † { Lib. 5. ca. 6. tom. 5. } Philosophus dicit in 5. Ethicorum, quòd aliquis facit iniustum, & iniustus non est. RESPONDEO dicendum, quòd sicut obiectum iustitiæ est aliquid æquale in rebus exterioribus, ita etiam obiectum iniustitiæ est aliquid inæquale: prout scilicet alicui attribuitur plus vel minus, quàm sibi competat. Ad hoc autem obiectum comparatur habitus iniustitiæ mediante proprio actu, qui vocatur iniustificatio. Potest ergo cō tingere , quòd qui facit iniustum, non est iniustus dupliciter. Vno modo propter defectum comparationis ipsius operationis ad proprium obiectum, quæ quidem recipit speciem & nomen à per se obiecto, non autem ab obiecto per accidẽs . In his autẽ quæ sunt propter finẽ per se dicitur aliquid quod est intentum, per accidens autẽ quod est præter intentionem. Et ideo si aliquis faciat aliquid quod est iniustum, non intendens iniustum facere (puta cùm hoc facit per ignorantiam, non existimans se iniustũ facere) tunc nō facit iniustum per se, & formaliter loquendo, sed solùm per accidens, & quasi materialiter faciens id quod est iniustum. Vnde & talis operatio non denominatur iniustificatio. Alio modo potest contingere propter defectũ comparationis ipsius operationis ad habitum. Potest enim iniustificatio procedere quandoque quidẽ ex aliqua passione, puta iræ vel concupiscentiæ. Quādoque autem ex electione: quando scilicet ipsa iniustificatio per se placet, & tunc propriè procedit ab habitu, quia vnicuique habenti aliquem habitum est secundum se acceptum, quod conuenit illi habitui. Facere ergo iniustum ex intentione & electione, est proprium iniusti secundum quod iniustus dicitur, qui habet in iustitiæ habitum: sed facere iniustum præter intentionem, vel ex passione, potest aliquis absque habitu iniustitiæ. AD Primum ergo dicendum, quòd obiectum per se & formaliter acceptum, specificat habitum, non autem prout accipitur materialiter & per accidens. AD secundum dicendum, quòd non est facile cuiquam facere iniustũ ex electione, quasi aliquid per se placens, & nō propter aliud, sed hoc proprium est habentis habitũ , vt ibidem Philosophus dicit. AD tertium dicendum, quòd obiectum temperantiæ non est aliquid exterius constitutum, sicut obiectum iustitiæ. Sed obiectum temperantiæ, id est, temperatum, accipitur solùm in comparatione ad ipsum hominem. Et ideo quod est per accidens & præter intentionem, non potest dici temperatum nec materialiter nec formaliter, & similiter neque intemperatum. Et quantum ad hoc est dissimile in iustitia & in alijs virtutibus moralibus. Sed quantum ad comparationem operationis ad habitũ , in omnibus similiter se habet. SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio. Duobus modis potest contingere, quòd aliquis faciat iniustum, & non sit iniustus secundum quòd iniustus dicitur ab habitu iniustitiæ. Primo quidem si faciat iniustũ præter intentionẽ . Secũdo si faciat iniustũ ex aliqua passione. Secunda conclusio. Facere iniustum ex intentione & electione est proprium iniusti secundum quod iniustus dicitur ab habitu iniustitiæ. COMMENTARIVS. DVbitatur in hoc articulo circa istas cōclusiones D. Tho . Videntur enim falsæ. Primo quidem, quoniam actio iniuriosa furti facta ex passione formaliter est actus iniustitiæ, ergo facit hominem iniustum formaliter. Quemadmodum etiam qui fornicatur in loco sacro, quanuis fornicetur ex passione, & nollet cum muliere esse ibi, nihilominus facit formaliter sacrilegium, & ipse est sacrilegus, ergo impertinens est quòd aliquis peccet ex passione, ad hoc, quòd non sit formaliter vitium talis speciei. Secundo arguitur. Omnis actus iniquus siue ex ignorātia siue ex passione siue ex intentione, contrariatur iustitiæ & corrumpit illam, ergo poterit generare habitum contrarium iniustitiæ si sæpius multiplicetur. Tertio arguitur. Omnis actio iniuriosa siue ex ignorantia siue ex passione siue ex intentione fiat, si peccatũ mortale est auertit hominem à Deo, & corrumpit omnes virtutes infusas, imo etiam auertit hominẽ à Deo vt authore naturæ, & manet omnino miser, ergo ille est iniustus. Denique arguitur. Si doctrina Diui Thomæ vera est, sequitur quòd habeat verum in alijs vitijs contrarijs alijs virtutibus moralibus: Cōsequẽs tamen est falsum, ergo, &c. Probatur sequela, quoniam rationes Diui Thomæ in articulo æqualiter procedũt de omnibus vitijs. Minor autem probatur ex doctrina D. Thom. in solutione ad tertium. Vbi docet, differentiā inter iniustitiā & alia vitia: sicut est differentia inter iustitiam & alias virtutes secundum comparationem ad obiectum. In oppositum tamen est doctrina Arist. lib. 5. Ethic. capit. 8. quam explicat Diuus Thomas in art. PRO decisione difficultatis sit prima cō clusio . Rectè & verè Arist. & morales philosophi illum sequuti attribuunt soli actioni iniustitiæ ex intentione & electione factæ, vt sit propria hominis iniusti faciatq́; iniustum. Pro intelligentia huius conclusionis. Notandum est, quòd in duplici sensu potest verificari & probari. Vno modo, vt iniustus accipiatur pro homine iniusto secundũ ha bitum iniustitiæ. Alio modo vt propriũ accipiatur pro eo ꝙ alicui conuenit primo & per se & maximè formaliter. Probatur ergo conclusio in priori sensu: quoniā quanuis sit verũ , ꝙ attenta facultate liberi arbitrij possit aliquis homo prorumpere prima vice in actum iniustitiæ ex electione & intentione factum: tamen moraliter loquendo hoc nō contingit. Nemo enim repente fit summus neque in virtute neque in vitio. Est igitur argumentũ . Actus iniustitiæ ex electione & intentione, est summus actus in illo genere actus & vitij, ergo qui illum exercet habet habitũ iniustitiæ. Et cōfirmatur , quoniam sicut virtus est dispositio perfecti ad optimũ : ita vitium, vt dicitur 7. Physicor. est dispositio imperfecti ad pessimum. Sed hæc dispositio non acquiritur quolibet actu imperfecto, sed necesse est per incrementa procedere siue in bono siue in malo, ergo qui iam peccat ex intentione & electione circa tale obiectum habituatus est respectu illius. Deinde probatur cōclusio in alio sensu. Iniustum nō ex intentione & electione volitum, quāuis sit præuisum & cognitum: nō est per se primo volitum licet possit dici, per se secundò volitum. Similiter iniustum ex ignorantia & passione volitũ non est per se & directè volitũ , sed indirectè vel interpretatiuè, ergo sola actio iniusta ex intentione & electione habet ꝙ sit propria primo & per se hominis iniusti. Reliquæ vero actiones etiam iniustæ non habent hoc primò & per se & formaliter, sed per se secundò, vel indirectè vel per accidens & interpretatiuè. Antecedens probatur, quoniā in moralibus finis expressè intentus specificat actum formalissimè: sicut in numeris vltima vnitas superueniens dat speciem numero, ergo actus iniustitiæ exercitus ex intentione & electione talis finis, est proprius & formalissimus iniustitiæ habitus. Secunda cōclusio . Doctrina D. Tho. etiā habet verum in vniuersis vitijs, vt rationes factæ probant: sed quoniā alia vitia præter iniustitiā , versantur circa passiones, visum est aliquibus ꝙ illa operatio in alijs vitijs dicatur fieri ex passione, quæ fit ex passione circa aliam materiā , non circa propriam illius vitij. Quoniā aliâs omnis actio vitiosa esset ex passione in illis vitijs. Nobis tamen non placet hæc intelligentia. Est enim differentia inter incontinentem & intemperatũ . ꝙ quanuis vterq́; se exerceat circa passiones non moderando illas: tamen incōtinens dicitur peccare ex passione: intemperatus autem ex habitu & electione. Ratio est huius differentiæ, quoniam ille dicitur peccare ex passione, qui præuenitur ab aliqua passione ab eaq̃; irritatur, quæ non est sibi volũtaria vel non omnino voluntaria. At vero quādo aliquis iam habet habitum intemperantiæ, iā ipsæ passiones volũtarię sunt, & aliquādo imo & sæpè volũtariè incitat̃ atq; irritatur. Atq; hoc pacto etiā in materia intẽperātiæ inuenietur aliquis qui non peccet ex passione, sed ex habitu & intentione & electione. Ad argumenta in oppositũ respondetur. Ad primũ ꝙ actio iniustitiæ facta ex passione à sciente & vidente ꝙ est iniustitię actio, magis accedit ad formalitatem vitij iniustitiæ, quā ea quæ sit ex ignorantia. Vtraq́; tamen nō est per se primò actio iniustitiæ sed per accidens intenta vel per se secundò. Ad secũdũ respōdetur , solā actionẽ quæ fit per se primo ex intẽtione & electione cō trariari ꝑ se primo virtuti iustitiæ: & præsupponit moraliter loquẽdo habitũ iniustitiæ. Ad tertiũ respondetur, ꝙ non solũ apud Theologos, sed etiā apud philosophos morales verũ est ꝙ vnicus actus iniustitiæ, qui est peccatũ mortale, corrũpit omnes infusas virtutes. Sed tamen ex virtutibus acquisitis semper manet quædā habitualis dispositio virtutis ad bonum: neque statim vnico actu generatur habitus vitij. Ad quartũ , ex doctrina D. Tho. respōdetur , ꝙ potius inde colligitur nostra secunda cōclusio . Quanuis aliqualis differentia assignetur à D. Tho. inter iustitiam & alias virtutes: & consequenter inter actionem iniustitiæ & actionem aliorum vitiorum. ARTICVLVS III. ¶ Vtrùm aliquis poßit pati iniustum, volens. { Inf. q. 66. art. 4. cor. Et. 5. Eth. lec. 12. 13. & 14. } AD Tertiũ sic proceditur. Videtur, ꝙ aliquis possit pati iniustum volens. Iniu stum enim est inæquale vt † { Art. præ ced. } dictum est. Sed aliquis lædendo seipsum, recedit ab æqualitate, sicut & læ dendo alium. Ergo aliquis potest sibi ipsi facere iniustum sicut & alteri. Sed quicunque facit sibi iniustum, volens facit. Ergo aliquis volens potest pati iniustum, maximè à seipso. ¶ 2 Præterea. Nullus secũdum legem ciuilem punitur, nisi propter hoc, quòd facit aliquam iniustitiam. Sed illi qui interimunt seipsos, puniuntur secundum legem ciuitatum in hoc, quòd priuabantur antiquitus honore sepulturæ: vt patet per † { Lib. 5. ca. vlt. paulo à prin. tomo. 5. } Philosophum in 5. Ethicorum. Ergo aliquis potest facere sibi ipsi iniustum: & ita contingit, quòd aliquis iniustum patiatur volens. ¶ 3 Præterea. Nullus facit iniustum nisi alicui patienti iniustum. Sed contingit, quòd aliquis faciat iniustum alicui hoc volenti, puta si vendat ei rem carius quàm valeat. Ergo contingit aliquem volentem aliquid iniustum pati. SED contra est, quòd iniustum pati est oppositum ei, quod est iniustum facere. Sed nullus facit iniustum, nisi volens: ergo per oppositum nullus patitur iniustum nisi nolens. RESPONDEO dicendum, quòd actio de sui ratione procedit ab agente, passio autem secundum propriam rationem est ab alio. Vnde non potest esse idem secundum idem agens & patiens, vt dicitur in tertio & octauo † { Li. 8. tex. 40. to. 2. } Physicor. Princi pium autem proprium agendi in hominibus est voluntas, & ideo illud propriè, & per se homo facit, quod volens facit. Et è contrariò illud ꝓpriè homo patitur quod præ ter voluntatem suam patitur, quia inquantum est volens, principium est ex seipso. Et ideo inquātum est huiusmodi, magis est agens, quàm patiens. Dicendum est, ergo quòd iniustũ per se, & formaliter loquendo, nullus potest facere nisi volens, nec pati nisi nolens. Per accidens autem & quasi materialiter loquendo, potest aliquis id quod est de se iniustum, vel facere nolens (sicut cùm quis præter intentionem operatur) vel pati volens, sicut cùm aliquis plus alteri dat sua voluntate, quàm debeat. AD primum ergo dicendum, ꝙ cùm aliquis sua voluntate dat alicui id quod ei non debet, non facit nec iniustitiam, nec inæqualitatẽ . Homo enim per suam voluntatem possidet res: & ita non est præter proportionem si aliquid ei subtrahatur secundum propriam voluntatem, vel à seipso, vel ab alio. AD secundum dicendum, quòd aliqua persona singularis potest dupliciter considerari. Vno modo secundum se. Et sic si sibi aliquod nocumentum inferat, potest quidem habere rationem alterius peccati, putà intemperantiæ vel imprudentiæ: non tamen rationem iniustitiæ: quia sicut iustitia semper est ad alterum, ita & iniustitia. Alio modo potest cōsiderari aliquis homo, inquantum est aliquid ciuitatis, sci licet pars: vel inquātum est aliquid Dei, scilicet creatura & imago. Et sic qui seipsum occidit, iniuriam quidem facit non sibi: sed ciuitati & Deo: & ideo punitur tam secundum legem diuinam, quam secundum legem humanam, sicut & de fornicatore Apostolus dicit: "Si quis templum Dei violauerit, disperdet ipsum Deus." AD tertium dicendum, quòd passio est effectus actionis exterioris. In hoc autem quod est facere & pati iniustum, id quod materialiter est, attenditur secundum id quod exterius agitur, prout in se consideratur, vt † { Arti. præ ceden. } dictum est. Id autem quod est ibi formale & per se, attenditur secundum voluntatem agentis & patientis, vt ex { In cor. & arti. præceden. } dictis patet. Dicendum est ergo quòd aliquem facere iniustum, & alium pati iniustum, materialiter loquendo, semper se concomitantur. Sed si formaliter loquamur, facere aliquis potest iniustum, intendens iniustum facere: tamen alius non patietur iniustum, quia volens patietur. Et econuerso potest aliquis pati iniustum, si nolens id quod est iniustum, patiatur: & tamen ille qui hoc facit ignorans, non faciet iniustum formaliter, sed materialiter tantum. SVMMA ARTICVLI. PRima cōclusio . Per se & formaliter nullus potest iniustum vel facere nolens, vel pati volens. Secunda conclusio. Per accidens vel quasi materialiter potest aliquis iniustũ vel nolens facere vel volens pati. Vtraq́ue conclusio huius articuli desumpta est ex doctrina Arist. libr. 5. Ethicorum cap. 9. Et quidem prima conclusio habetur expressa in illa regula iuris: "scienti & consentienti non fit iniuria". libr. 6. regula. 27. & desumpta est hæc regula ex lege nemo. ff. de regulis iuris. COMMENTARIVS. NOtandum est circa primam conclusionem & illam regulam iuris. Primò ꝙ consensus & volũtas eius, qui patitur iniustum nō debet oriri ex ignorantia: quia talis consensus ex ignorantia ortus censetur inuoluntarius: quoniam ignorantia inuolũ tarium causat. 1. 2. quæst. 76. Quocirca talis consensus non tollit rationem formalem iniusti. Et ita regula citata inquit, Scienti & cō sentienti . Secundò, ꝙ consensus patientis iniustum non debet oriri ex iniustitia aut violentia inferentis iniustum, sed ex libera & spontanea volũtate ipsius patientis. Nā aliâs non erit consensus liber & voluntarius, sed habebit aliquid admixtum inuoluntarij. Consensus autem mixtus ex voluntario & inuoluntario non aufert rationem formalem iniusti: vt colligitur ex his quæ dici solent. 1. 2. quæst. 6 . v. g. Si quis latroni minanti mortem, voluntario actu offerat pecuniā , vt saluet vitam: reuera patitur iniustum à latrone suscipiente pecuniam: quoniam illa voluntaria oblatio pecuniæ non est pura, sed mixta ex voluntario & inuoluntario: trahit enim originem ex violentia à latrone illata. Similiter qui fœneratori soluit vsuras iniustum patitur formaliter: quia voluntas soluendi vsuras dimanauit ex iniustitia fœ neratoris exigentis vsuras: atque adeò est voluntas mixta. Tertiò notandum est, quòd in casu primæ cōclusionis . Is qui infert iniustum, postquam illi constiterit de libero consensu patientis, ad nullam tenetur illi cōpensationẽ aut restitutionẽ faciendā : quia reuera ille patiens non fuit passus iniustum . v. g. qui existimans se furari centum postea certo cognouerit, Petrum liberè consensisse in ablatione illorum centum, nō tenetur ei aliquid restituere. Consultò dixi ꝙ ipsi patienti iniustum non tenetur satisfacere: quoniam pote rit contingere quòd licet non teneatur satisfacere ipsi patienti, teneatur tamen alteri qui passus est iniustitiam formaliter. v. g. Si quis prodigus habens vxorem & filios erogauerit prodige Petro omnem suam substantiam: Petrus nullam tenebitur facere restitutionem ipsi prodigo: tenetur tamen vxori & filijs, qui habent ius vt ex illis bonis alantur: cui iuri isti non cesserunt. SEd his suppositis arguitur contra primā conclusionem præsertim contra secundam partem. Primo qui libero consensu semetipsum alteri tradit, vt interficiatur aut vulneretur patitur formaliter iniustum, si occidatur aut vulneretur: & tamen supponimus illum simpliciter esse volentem, ergo, &c. Secundò arguitur. Si pater filiam virginem voluntariè tradat alicui, vt abutatur illa: & similiter maritus tradat vxorem alicui; formaliter patiuntur iniuriā ab illo qui vitiat virginem & vxore aliena vtitur, ergo. Probatur antecedens. Nam qui in illo casu virginem deflorauerit committit vitiũ stupri. Similiter qui vxore illa vtitur, committit adulterium. Sed in his duobus vitijs præ sertim in adulterio intrinsecè clauditur ratio iniustitiæ, secundum communem opinionem. Ad hæc argumenta interpretes D. Tho. respondent, ꝙ bona quibus homo vtitur sunt in duplici differentia: quædā pertinent ad nostrum dominium perfectè: ita vt per facultatem arbitrij possimus illis liberè vti. Huiusmodi sunt bona externa: vt pecunia & alia quæ pecunijs comparantur. Quædā vero bona sunt, quibus non vtimur per plenum dominium: sunt tamen à natura nobis concessa & tradita in nostrā tutelam & custodiam: ita quòd potius sumus custodes illorum, quam domini. Huiusmodi sunt illa omnia bona de quibus procedunt duo argumenta facta. Etenim vita & membra nostra, quanuis illis vtamur, non tamen plenũ eorum dominium habemus. Habemus tamen ius custodiendi & seruandi huiusmodi bona nobis concessum à natura. Imo & stricta obligatione naturali custodire tenemur huiusmodi bona. Similiter pater iure naturæ est custos virginitatis filiæ, quam tenetur custodire naturali obligatione: sicut tenetur vir vxoris corpus custodire. Hac ergo supposita distinctione dicunt, quòd prima conclusio Diui Thomæ limitanda est ad bona primi generis: in quibus vniuersaliter est verum nullum posse iniustum pati, si ipse fuerit spontaneus & volũtarius . Quoniā eiusmodi bona plenario dominio subijciuntur nostræ voluntati. Secùs est autem in bonis secundi generis, quorũ homo non tam est dominus quàm custos à natura designatus. Ista solutio & limitatio conclusionis secundæ colligitur apertè ex solutione ad primum huius articuli. Contra istam tamen solutionem est argumentum: si custos vinearum consentiat liberè aliquem deuastare vineam: deuastator ille licet iniustum faciat contra verum dominum vineæ: nullam tamen iniustitiam facit ipsi custodi. Et non alia ratione, nisi quia liberè consentit ipse custos, ergo quanuis homo non sit dominus suorum membrorum: sed tantum custos, nihilominus si ipse consentiat liberrimè in abscisionem alicuius membri, nullā patietur iniuriam. Sic dicũt ex mente domini Caietani infra quæst. 154. arti. 6. circa primum dubium. Quòd homo nullum habet ius aut dominij aut custodię supra mẽ bra corporis sui, quod habeat ortum ex eius libera voluntate. Sed totum huiusmodi ius originatum est à natura & à naturæ autore: quocirca homo per liberā voluntatem non potest cedere iuri quod habet ad custodiendum membra sua, atque adeò qui ipsa læserit lædet similiter hoc ius custodiæ, & ex consequenti irrogabit iniuriam ipsi homini, qui est custos. Secus autem est in custode vinearum aut aliarum huiusmodi rerum, cui competit ius custodiendi non ab autore naturæ: sed ex libera eius voluntate acceptante hoc ius custodiæ. Contra hanc tamen solutionem replicatur. Primò, supponamus aliquem custodem vinearum aut agrorum non propria voluntate acquisisse ius & obligationem custodiendi vineas & alia bona huiusmodi: sed ex imperio legis aut superioris iudicis compellẽtis ipsum etiam repugnantem. Tunc ius quod iste habet custodiendi non pendet ab eius vo luntate, & ex consequenti neque potest ipse pro sua volũtate & libertate cedere huic iuri, neque excutere à se obligationem custodiendi. Et nihilominus si ipse consentiat liberè in deuastatione vineæ, nulla illi fit iniuria: quanuis ipsemet consentiens, & deuastator vineæ iniustitiam faciant domino vineæ, ergo eadem ratione quanuis homo non possit pro sua voluntate cedere iuri sibi tradito à natura custodiendi membra: si tamen libere consenserit in læ sionem sui corporis, nullam iniustitiam patietur. Et confirmatur, quòd quis ex præ cepto naturæ ius habeat & obligationem custodiendi aliqua bona, aut vero ex præ cepto legis positiuæ: nihil aliud refert nisi quòd ille, si non custodiat, violabit ius & legem naturæ: Iste vero violabit ius positiuum & legem humanam: quod erit leuius peccatum, ergo nihil refert ad nostrũ propositum quòd aliquis ex lege naturæ sit custos aut vero ex lege positiua. Secundò implicat contradictionẽ , quòd aliquis patiatur iniustum formaliter in eo in quo est spontaneus & voluntarius absque vlla inuoluntarij admixtione, ergo est impossibile, quòd quis volens & sciens consentiat in læsionem sui corporis, & quòd in tali læsione iniustum formaliter patiatur, vndecunque illi competat ius custodiendi corpus suum. Probatur antecedens ex ratione Diui Thomæ in hoc articulo. Nam is qui est volens & consentiens, non est patiens, sed potius agens moraliter loquendo respectu eius quod vult, ergo sicuti est impossibile quòd quis sibi ipsi faciat iniustitiam: ita est impossibile quòd in eo in quo est volens & consentiens, iniustum formaliter patiatur. Nam in tali casu potius sibi ipsi iniustitiam faceret quam illam ab alio pateretur. Quia vt dicit Diuus Thomas, ille potius est agens quam patiens. Ad hæc argumenta viri docti vt respondeant, ita meditantur, quòd in homine distinguenda est secundùm rationem duplex voluntas. Altera est voluntas naturæ & est illa quæ conformatur naturali inclinationi, & quæ regulatur non per discursum rationis: sed per iudicium insitum & præ scriptũ à natura mensuratur. Huiusmodi est voluntas qua appetimus esse viuere & alia huiusmodi bona nobis omnino connaturalia. Altera est voluntas rationalis quæ non oritur totaliter ex naturali inclinatione, neque regulatur per iudicium insitum à natura: sed per discursum rationis & per rationes excogitatas ab intellectu. Vt est voluntas qua quis vult comparare diuitias. Hæc distinctio colligitur ex doctrina Diui Thomæ & Caietani 1. 2. quæstione 30. articulo. 3. Per quam distinctionem non intendimus distinguere duas potentias in homine: sed vnam & eandem potentiam voluntatis comparamus ad diuersa obiecta & ad distinctas ipsius operationes. Secundò est notandum, quòd ius illud & illa obligatio quæ reperiuntur in homine ad custodiendum quæ retulimus in duobus argumentis bona, per se primò non pertinent ad voluntatem rationalem sed ad voluntatem naturæ, eo quòd habent omnimodam connaturalitatem cum humana natura: quanuis verum sit quòd voluntas rationalis tenetur se conformare in hac parte cum voluntate naturæ, quòd si non fecerit peccabit mortaliter. His suppositis, ad propositam dubitationem dicunt: quòd is qui voluntarius consentit in læsione membrorum sui corporis, est quidem voluntarius voluntate rationali, dissentit tamen & repugnat virtualiter per voluntatem naturæ. Quocirca simpliciter patitur iniustum formaliter: quoniam dissentit & repugnat læsioni per illam voluntatem naturæ, ad quam per se primò spectant ius & obligatio custodiendi illæsa membra omnia sui corporis. Ex quo sequitur, quòd si quando liberè contigerit, vt homo liberè consentiat in læsione sui corporis, non solum per voluntatem rationalem verumetiam per voluntatem naturæ qui ita consenserit non patietur formaliter iniustum. Verbi gratia, si quispiam offerat brachium veneno infectum, vt scindatur propter bonum totius suppositi, quod est præstantius quàm bonum vniuscuiusque membri, quorum quodlibet ordinatur ad bonũ totius, & propter illud naturaliter se exponit periculo, nullam patietur iniustitiā ab eo qui secuerit brachium, eo quòd non solum voluntate rationali, sed etiam voluntate naturæ, quæ inclinat magis ad bonum totius suppositi, quā particularis membri, consentit liberè in sectione brachij. Ex his putant soluta duo illa priora argumenta contra primam conclusionem. Cæterum ad replicas duas contra solutionem desumptam ex Caietano quęstione 154. Respondent ad primam negando consequentiam. Ratio discriminis est, quoniam illud ius seu obligatio custodiendi quæ oritur ex lege positiua siue ex præcepto superioris, non pertinet per se primò ad voluntatem naturalem sed ad voluntatem rationalem, per quam tenemur subijcere nos legi & superioris præcepto. Vnde qui per voluntatem rationalem consenserit: simpliciter consentit in his quæ pertinent ad huiusmodi leges: atque adeò nullum patitur iniustum. Secus est autem in illo iure naturali quod nobis competit ex ipsa natura. Ad cō firmationem respondetur, quòd præter illud discrimen assignatum in ipsa confirmatione, reperitur aliud assignatum ibidem. Ad secundam replicam respondetur cō uincere quòd qui offert membrum corporis læsioni non patitur iniustum, si attendamus voluntatem rationalem per quam consentit læsioni. Secus est autem si attẽdamus voluntatem naturæ quia per illam non consentit: quin potius repugnat & ex consequenti patitur iniustum. Sed nos in materia de homicidio aliter philosophabimur. Nũc autem sequamur hanc sententiam. Ex qua sequitur quòd qui infert iniustum in illis tribus casibus propositis in duobus argumentis cōtra primam conclusionem, si materia sit apta reparari satisfactione vel restitutione, tenetur homo satisfacere & restituere damnum illatum in illis bonis, quantumcunque patiens consenserit. Patet ex dictis, quia omne damnum per iniustitiam illatũ reparandum est secundùm legem iustitiæ, si fuerit illatum in materia reparabili. An vero materia horum bonorum in quibus infertur detrimentum volenti sit reparabilis necne, alibi est explicandum: quoniam nō est huius loci. Circa vtranque conclusionem articuli notandum est, quòd vt liber consensus patientis tollat formalem rationem iniusti: nō satis fuerit, quòd vtcunque sit liber consensus: sed necesse est, vt respectu inferentis iniustum sit simpliciter liber consensus absq; vlla inuoluntarij admixtione . v. g. cũ Christus patiebatur mortem simpliciter erat voluntarius: oblatus enim est quia ipse voluit. Et nihilominus consensus eius voluntarius non abstulit rationem formalem iniustitiæ à morte illata à Iudæis: quoniam ille consensus Christi oriebatur ex charitate Patris, & ex charitate qua homines diligebat: iuxta illud quod ipse dixit Ioann. 18. "Vt cognoscat mundus quia diligo Patrem, & sicut mandatum dedit mihi Pater sic facio: Surgite, eamus hinc, scilicet, ad subeundam mortem." Respectu tamen eorum qui vitam ab illo auferebant nullum habuit consensum: sed patientissimam tantum tolerantiam: atque adeo simpliciter patiebatur iniustum ab illis. Proportionabiliter dicendũ de martyribus. Circa solutionem ad secundum notandum est, quòd cum docet Diuus Thomas, quòd is qui se interficit si cōsideretur vt priuata persona committit vitium intemperantiæ, non loquitur generaliter: sed de illo tantum qui se interficit per immoderatum vsum cibi aut potus. Maiorem autem habet difficultatem id quod asserit D. Thomas, quòd qui se interimit peccat peccato imprudentiæ: quoniam vix potest contingere quòd aliquis peccet contra prudentiam, quin simul delinquat aduersus aliam peculiarem virtutem. Non ergo fecit satis D. Thom. assignando vitium imprudentiæ: sed oportebat explicare aliud peculiare vitium. Respondetur, quòd qui seipsum interficit per se primò peccat contra propriam charitatem qua naturaliter seipsum tenetur diligere. Hæc autem charitas non est aliqua specialis virtus: sed potius est inclinatio naturalis quæ est radix aliarum virtutum moraliũ . Quocirca vt D. Tho. assignaret virtutem aliquā moralem contra quā delinquitis qui se interimit, confugit ad prudentiam quæ est virtus quæ generaliter violatur in omni opere vitioso: sed specialiori quadam ratione violatur per huiusmodi interfectionem: imprudentissimus enim reputatur ille qui seipsum interficit. ARTICVLVS IIII. ¶ Vtrùm quicunque facit iniustum, peccet mortaliter. AD Quartum sic proceditur.{ Inf. q. 69. ar. 1. co. & q. 70. art. 4. eo. & q. 110. ar. 3. cor. } Videtur, quòd non quicunque facit iniustũ , peccet mortaliter. Peccatum enim veniale mortali opponitur. Sed quā doque veniale peccatum est, quòd aliquis faciat iniustum. Dicit enim Philosophus † { Li. 5. c. 8. in fi. to. 5. } in 5. Ethic. de iniusta agentibus loquens: Quæcunq; non solùm ignorantes, sed & propter ignorantiam peccant, venialia sunt: ergo non quicunque facit iniustum, mortaliter peccat. ¶ 2 Præterea. Qui in aliquo paruo iniustitiam facit, parum à medio declinat. Sed hoc videtur esse tolerabile, & inter minima malorum computandum, vt patet per Philosophum † { Li. 2. cap. vlt. circa fin. tom. 5. } in 2. Ethicor. Non ergo quicunq; facit iniustum, peccat mortaliter. ¶ 3 Præterea. Charitas est mater omnium virtutum, ex cuius contrarietate aliquod peccatum dicitur mortale. Sed nō omnia peccata opposita alijs virtutibus sunt mortalia: ergo etiam neque facere iniustum semper est peccatũ mortale. SED contra. Quicquid est contra legem Dei, est peccatum mortale. Sed quicũque facit iniustum, facit contra præceptum legis Dei: quia vel reducitur ad furtum, vel ad adulterium, vel ad homicidiũ , vel ad aliquid huiusmodi, vt ex sequentibus † { Quæst. 64. & sequen. } patebit: ergo quicunq; facit iniustum, peccat mortaliter. RESPONDEO dicendum, quòd sicut suprà † { Quæst. 24. art. 12. & 1. 2. q. 72. art. 5. } dictum est, cùm de differentia peccatorum ageretur, peccatum mortale est quod cō trariatur charitati per quam est animæ vita. Omne autem nocumentum alteri illatum, ex se charitati repugnat, quæ mouet ad volẽdum bonum alterius: & ideo cùm iniustitia semper consistat in nocumento alterius, manifestum est quòd facere iniustũ , ex genere suo est peccatum mortale. AD primum ergo dicendum, ꝙ illud verbum Philosophi intelligitur de ignorantia facti, quam ipse vocat ignorantiam particularium circunstantiarum, quæ meretur veniam: non autem de ignorantia iuris, quæ non excusat. Qui autem ignorans facit iniustum, non facit iniustum, nisi per accidens: vt † { Artic. 2. } supra dictum est. AD secundum dicẽdum , quòd ille qui in paruis facit iniustitiam, deficit à perfecta ratione eius quod est iniustum facere, inquantum potest reputari non esse omnino contra voluntatem eius, qui hoc patitur: puta si auferat aliquis alicui vnũ pomũ vel aliquid tale, de quo probabile sit, quòd ille inde non lædatur, nec ei displiceat. AD tertium dicendum, quòd peccata quæ sunt contra alias virtutes, nō semper sunt in nocumentũ alterius, sed importāt inordinatio nem quandam circa passiones humanas. Vnde non est similis ratio. SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio. Omnis qui facit iniustum peccat mortaliter ex genere suo. Secunda conclusio. Ex leuitate materiæ potest contingere quòd tantum peccet venialiter: imo & ꝙ nullum peccatum committat: quia qui patitur censetur volũtarius .