AD Secundum sic proceditur.{ Infr. ar. 4. cor. fin. & 2. dist. 27. art. 3. cor. & 3. dist. 33. q. 1. ar. 3. q. 2. cor. Et vir. q. 1. art. 13. ad 7. } Videtur, quòd medium eodem modo accipiatur in iustitia distributiua, & commutatiua. Vtraque enim sub iustitia particulari continetur, vt dictum † { Art. præ ceden. } est. Sed in omnibus temperantiæ vel fortitudinis partibus accipitur vno modo medium. Ergo etiam eodem modo mediũ est accipiendum in iustitia distributiua & commutatiua.