ARTICVLVS II.Vtrùm mediũ medium eodem modo accipiatur in iustitia distributiua, & commutatiua.

Source
AD Secundum sic proceditur.
Videtur, quòd medium eodem modo accipiatur in iustitia distributiua, & commutatiua. Vtraque enim sub iustitia particulari continetur, vt dictum
Art. præ ceden.
est. Sed in omnibus temperantiæ vel fortitudinis partibus accipitur vno modo medium. Ergo etiam eodem modo mediũ medium est accipiendum in iustitia distributiua & commutatiua.
¶ 2 Pręterea Præterea . Forma virtutis moralis in medio consistit, quod secundùm rationem determinatur. Cùm ergo vnius virtutis sit vna forma, videtur quòd in vtraque sit eodem modo medium accipiendum.
¶ 3 Præterea. In iustitia distributiua accipitur medium, attendẽdo attendendo diuersam dignitatem personarum. Sed dignitas personarum attenditur etiam in commutatiua iustitia, sicut in punitionibus. Plus enim punitur qui percutit principem, quam qui percutit priuatam personam. Ergo eodem modo accipitur medium in vtraque iustitia.
SED contra est, quod Philosophus dicit in
Li. 5. c. 3. tom. 5.
5. Ethic. quòd in iustitia distributiua accipitur mediũ medium secundùm Geometricam proportionalitatem, in commutatiua autem secundùm Arithmeticam.
RESPONDEO dicendum, quòd sicut dictum
Art. præc.
est, in distributiua iustitia datur aliquid alicui priuatæ personæ, inquantum id, quod est totius, est debitum parti. Quod quidem tanto maius est, quāto quanto ipsa pars maiorem principalitatẽ principalitatem habet in toto. Et ideo in distributiua iustitia tanto plus alicui de bonis cōmunibus communibus datur, quanto illa persona maiorem habet principalitatem in communitate. Quæ quidem principalitas in aristocratia communitate attenditur secundũ secundum virtutẽ virtutem , in olicratia secundùm diuitias: in democratia secundùm libertatem, & in alijs aliter. Et ideo in iustitia distributiua non accipitur medium secũdùm secundum æqualitatem rei ad rem, sed secundùm proportionem rerũ rerum ad personas, vt scilicet sicut vna persona excedit aliam, ita etiā etiam res, quæ datur vni personæ, excedit rẽ rem quæ datur alij. Et ideo dicit
Philosophus, quòd tale medium est secundùm geometricam proportionalitatem, in qua attenditur æquale non secundùm quantitatem, sed secundùm proportionem. Sicut si dicamus quòd sicut se habent sex ad quatuor, ita se habẽt habent tria ad duo, quia vtrobique est sesquialtera proportio, in qua maius habet totum minus, & mediam partem eius. Non autem est æqualitas excessus secundùm quantitatem, quia sex excedunt quatuor in duobus: tria vero excedunt duo in vno. Sed in commutationibus redditur aliquid alicui singulari personæ propter rem eius, quæ accepta est, vt maximè patet in emptione & vẽditione venditione , in quibus primò inuenitur ratio commutationis. Et ideo oportet adæ quare rem rei: vt quanto iste plus habet, quàm suum sit de eo quod est alterius, tantundem restituat ei, cuius est. Et sic fit æqualitas secundùm arithmeticam medietatẽ medietatem , quę quæ attenditur secundùm parem quā titatis quantitatis excessum: sicut quinque est mediũ medium inter sex & quatuor, in vnitate enim excedit & exceditur. Si ergo à principio vterque habebat quinque, & vnus eorum accepit vnum de eo quod est alterius, vnus scilicet accipiens habebit sex, & alij relinquẽtur relinquentur quatuor. Erit ergo iustitia si vterq; vterque reducatur ad mediũ medium vt accipiatur vnũ vnum ab eo qui habet | sex, & detur ei qui habet quatuor. Sic enim vterq; vterque habebit quinque, quod est medium.
AD primum ergo dicendum, quod in alijs virtutibus moralibus accipitur medium secundùm rationem: & non secundùm rem. Sed in iustitia accipitur medium rei: & ideo se cundùm diuersitatem rerum, diuersimodè medium accipitur.
AD secundum dicẽdum dicendum , quòd generalis forma iustitiæ est æqualitas, in qua conuenit iustitia distributiua cum commutatiua. In vna tamen inuenitur æqualitas secundùm proportionalitatem geometricā geometricam , in alia secũdùm secundum arithmeticam.
AD tertium dicendum, quòd in actionibus & passionibus conditio personæ facit ad quantitatẽ quantitatem rei: Maior enim est iniuria, si percutiatur princeps, quàm si percutiatur priuata persona. Et ideo conditio personæ in distributiua iustitia attẽ ditur attenditur secundùm se. In commutatiua autem, secundùm quod per hoc diuersificatur res.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

COnclusio. Mediũ Medium in distributiua accipitur secundùm proportionem rerũ rerum ad personas: in commutatiua vero, secundùm æqualitatem rei ad rem. Et probatur prima pars. In distributiua iustitia debetur vnicuique tantò plus quantò talis persona habet in republica dignitatum: sed hoc est attendere proportionem rerum ad personā personam in illius medio determinando, ergo. Confirmatur testimonio Aristot. 5. Ethic. Secunda pars probatur. In commutatiua iustitia tantum debetur alicui quantum acceptum est ab illo, sed hoc ipsum est attẽdere attendere æqualitatem rei ad rem, ergo. Cōfirmatur Confirmatur eodẽ eodem testimonio Arist. 5. Ethicorum.
Loading...