RESPONDEO dicendum,
quòd sicut dictum
est, in distributiua iustitia datur aliquid alicui priuatæ personæ, inquantum id, quod
est totius, est debitum parti. Quod
quidem tanto maius est,
quāto
quanto
ipsa
pars maiorem
principalitatẽ
principalitatem
habet
in toto. Et ideo in distributiua iustitia tanto plus alicui de bonis
cōmunibus
communibus
datur, quanto illa persona
maiorem habet principalitatem in
communitate. Quæ quidem principalitas in aristocratia communitate attenditur
secundũ
secundum
virtutẽ
virtutem
, in
olicratia secundùm diuitias: in democratia secundùm libertatem, &
in alijs aliter. Et ideo in iustitia distributiua non accipitur medium
secũdùm
secundum
æqualitatem rei ad rem,
sed secundùm proportionem
rerũ
rerum
ad personas, vt scilicet sicut vna
persona excedit aliam, ita
etiā
etiam
res,
quæ datur vni personæ, excedit
rẽ
rem
quæ datur alij. Et ideo dicit
Philosophus, quòd tale medium est secundùm geometricam proportionalitatem, in qua attenditur æquale non secundùm quantitatem, sed
secundùm proportionem. Sicut si
dicamus quòd sicut se habent sex
ad quatuor, ita se
habẽt
habent
tria ad duo,
quia vtrobique est sesquialtera proportio, in qua maius habet totum
minus, & mediam partem eius.
Nō
Non
autem est æqualitas excessus secundùm quantitatem, quia sex excedunt quatuor in duobus: tria vero
excedunt duo in vno. Sed in commutationibus redditur aliquid alicui singulari personæ propter rem
eius, quæ accepta est, vt maximè
patet in emptione &
vẽditione
venditione
, in
quibus primò inuenitur ratio commutationis. Et ideo oportet adæ
quare rem rei: vt quanto iste plus
habet, quàm suum sit de eo quod
est alterius, tantundem restituat ei,
cuius est. Et sic fit æqualitas secundùm arithmeticam
medietatẽ
medietatem
,
quę
quæ
attenditur secundùm parem
quā
titatis
quantitatis
excessum: sicut quinque est
mediũ
medium
inter sex & quatuor, in vnitate enim excedit & exceditur. Si
ergo à principio vterque habebat
quinque, & vnus eorum accepit
vnum de eo quod est alterius, vnus
scilicet accipiens habebit sex, & alij
relinquẽtur
relinquentur
quatuor. Erit ergo iustitia si
vterq;
vterque
reducatur ad
mediũ
medium
vt accipiatur
vnũ
vnum
ab eo qui habet
|
sex, & detur ei qui habet quatuor.
Sic enim
vterq;
vterque
habebit quinque,
quod est medium.