RESPONDEO dicendum, quod sicut dictum + { Art. praec. } est, in distributiua iustitia datur aliquid alicui priuatae personae, inquantum id, quod est totius, est debitum parti. Quod quidem tanto maius est, quanto ipsa pars maiorem principalitatem habet in toto. Et ideo in distributiua iustitia tanto plus alicui de bonis communibus datur, quanto illa persona maiorem habet principalitatem in communitate. Quae quidem principalitas in aristocratia communitate attenditur secundum virtutem , in olicratia secundum diuitias: in democratia secundum libertatem, & in alijs aliter. Et ideo in iustitia distributiua non accipitur medium secundum aequalitatem rei ad rem, sed secundum proportionem rerum ad personas, vt scilicet sicut vna persona excedit aliam, ita etiam res, quae datur vni personae, excedit rem quae datur alij. Et ideo dicit + { Li. 5. Eth. ca. 3. a medio, to. 5. } Philosophus, quod tale medium est secundum geometricam proportionalitatem, in qua attenditur aequale non secundum quantitatem, sed secundum proportionem. Sicut si dicamus quod sicut se habent sex ad quatuor, ita se habent tria ad duo, quia vtrobique est sesquialtera proportio, in qua maius habet totum minus, & mediam partem eius. Non autem est aequalitas excessus secundum quantitatem, quia sex excedunt quatuor in duobus: tria vero excedunt duo in vno. Sed in commutationibus redditur aliquid alicui singulari personae propter rem eius, quae accepta est, vt maxime patet in emptione & venditione , in quibus primo inuenitur ratio commutationis. Et ideo oportet adae quare rem rei: vt quanto iste plus habet, quam suum sit de eo quod est alterius, tantundem restituat ei, cuius est. Et sic fit aequalitas secundum arithmeticam medietatem , quae attenditur secundum parem quantitatis excessum: sicut quinque est medium inter sex & quatuor, in vnitate enim excedit & exceditur. Si ergo a principio vterque habebat quinque, & vnus eorum accepit vnum de eo quod est alterius, vnus scilicet accipiens habebit sex, & alij relinquentur quatuor. Erit ergo iustitia si vterque reducatur ad medium vt accipiatur vnum ab eo qui habet sex, & detur ei qui habet quatuor. Sic enim vterque habebit quinque, quod est medium.