AD tertium dicendum, quòd in actionibus & passionibus conditio personæ facit ad quantitatẽ rei: Maior enim est iniuria, si percutiatur princeps, quàm si percutiatur priuata persona. Et ideo conditio personæ in distributiua iustitia attẽ ditur secundùm se. In commutatiua autem, secundùm quod per hoc diuersificatur res.