AD Secundum sic proceditur.{ Infr. ar. 4. cor. fin. & 2. dist. 27. art. 3. cor. & 3. dist. 33. q. 1. ar. 3. q. 2. cor. Et vir. q. 1. art. 13. ad 7. } Videtur, quòd medium eodem modo accipiatur in iustitia distributiua, & commutatiua. Vtraque enim sub iustitia particulari continetur, vt dictum † { Art. præ ceden. } est. Sed in omnibus temperantiæ vel fortitudinis partibus accipitur vno modo medium. Ergo etiam eodem modo mediũ est accipiendum in iustitia distributiua & commutatiua. ¶ 2 Pręterea . Forma virtutis moralis in medio consistit, quod secundùm rationem determinatur. Cùm ergo vnius virtutis sit vna forma, videtur quòd in vtraque sit eodem modo medium accipiendum. ¶ 3 Præterea. In iustitia distributiua accipitur medium, attendẽdo diuersam dignitatem personarum. Sed dignitas personarum attenditur etiam in commutatiua iustitia, sicut in punitionibus. Plus enim punitur qui percutit principem, quam qui percutit priuatam personam. Ergo eodem modo accipitur medium in vtraque iustitia. SED contra est, quod Philosophus dicit in † { Li. 5. c. 3. tom. 5. } 5. Ethic. quòd in iustitia distributiua accipitur mediũ secundùm Geometricam proportionalitatem, in commutatiua autem secundùm Arithmeticam. RESPONDEO dicendum, quòd sicut dictum † { Art. præc. } est, in distributiua iustitia datur aliquid alicui priuatæ personæ, inquantum id, quod est totius, est debitum parti. Quod quidem tanto maius est, quāto ipsa pars maiorem principalitatẽ habet in toto. Et ideo in distributiua iustitia tanto plus alicui de bonis cōmunibus datur, quanto illa persona maiorem habet principalitatem in communitate. Quæ quidem principalitas in aristocratia communitate attenditur secundũ virtutẽ , in olicratia secundùm diuitias: in democratia secundùm libertatem, & in alijs aliter. Et ideo in iustitia distributiua non accipitur medium secũdùm æqualitatem rei ad rem, sed secundùm proportionem rerũ ad personas, vt scilicet sicut vna persona excedit aliam, ita etiā res, quæ datur vni personæ, excedit rẽ quæ datur alij. Et ideo dicit † { Li. 5. Eth. ca. 3. à medio, to. 5. } Philosophus, quòd tale medium est secundùm geometricam proportionalitatem, in qua attenditur æquale non secundùm quantitatem, sed secundùm proportionem. Sicut si dicamus quòd sicut se habent sex ad quatuor, ita se habẽt tria ad duo, quia vtrobique est sesquialtera proportio, in qua maius habet totum minus, & mediam partem eius. Nō autem est æqualitas excessus secundùm quantitatem, quia sex excedunt quatuor in duobus: tria vero excedunt duo in vno. Sed in commutationibus redditur aliquid alicui singulari personæ propter rem eius, quæ accepta est, vt maximè patet in emptione & vẽditione , in quibus primò inuenitur ratio commutationis. Et ideo oportet adæ quare rem rei: vt quanto iste plus habet, quàm suum sit de eo quod est alterius, tantundem restituat ei, cuius est. Et sic fit æqualitas secundùm arithmeticam medietatẽ , quę attenditur secundùm parem quā titatis excessum: sicut quinque est mediũ inter sex & quatuor, in vnitate enim excedit & exceditur. Si ergo à principio vterque habebat quinque, & vnus eorum accepit vnum de eo quod est alterius, vnus scilicet accipiens habebit sex, & alij relinquẽtur quatuor. Erit ergo iustitia si vterq; reducatur ad mediũ vt accipiatur vnũ ab eo qui habet sex, & detur ei qui habet quatuor. Sic enim vterq; habebit quinque, quod est medium. AD primum ergo dicendum, ꝙ in alijs virtutibus moralibus accipitur medium secundùm rationem: & non secundùm rem. Sed in iustitia accipitur medium rei: & ideo se cundùm diuersitatem rerum, diuersimodè medium accipitur. AD secundum dicẽdum , quòd generalis forma iustitiæ est æqualitas, in qua conuenit iustitia distributiua cum commutatiua. In vna tamen inuenitur æqualitas secundùm proportionalitatem geometricā , in alia secũdùm arithmeticam. AD tertium dicendum, quòd in actionibus & passionibus conditio personæ facit ad quantitatẽ rei: Maior enim est iniuria, si percutiatur princeps, quàm si percutiatur priuata persona. Et ideo conditio personæ in distributiua iustitia attẽ ditur secundùm se. In commutatiua autem, secundùm quod per hoc diuersificatur res.