# 2 ARTICVLVS II. ¶ Vtrum medium eodem modo accipiatur in iustitia distributiua, & commutatiua. AD Secundum sic proceditur.{ Infr. ar. 4. cor. fin. & 2. dist. 27. art. 3. cor. & 3. dist. 33. q. 1. ar. 3. q. 2. cor. Et vir. q. 1. art. 13. ad 7. } Videtur, quod medium eodem modo accipiatur in iustitia distributiua, & commutatiua. Vtraque enim sub iustitia particulari continetur, vt dictum + { Art. prae ceden. } est. Sed in omnibus temperantiae vel fortitudinis partibus accipitur vno modo medium. Ergo etiam eodem modo medium est accipiendum in iustitia distributiua & commutatiua. ¶ 2 Praeterea . Forma virtutis moralis in medio consistit, quod secundum rationem determinatur. Cum ergo vnius virtutis sit vna forma, videtur quod in vtraque sit eodem modo medium accipiendum. ¶ 3 Praeterea. In iustitia distributiua accipitur medium, attendendo diuersam dignitatem personarum. Sed dignitas personarum attenditur etiam in commutatiua iustitia, sicut in punitionibus. Plus enim punitur qui percutit principem, quam qui percutit priuatam personam. Ergo eodem modo accipitur medium in vtraque iustitia. SED contra est, quod Philosophus dicit in + { Li. 5. c. 3. tom. 5. } 5. Ethic. quod in iustitia distributiua accipitur medium secundum Geometricam proportionalitatem, in commutatiua autem secundum Arithmeticam. RESPONDEO dicendum, quod sicut dictum + { Art. praec. } est, in distributiua iustitia datur aliquid alicui priuatae personae, inquantum id, quod est totius, est debitum parti. Quod quidem tanto maius est, quanto ipsa pars maiorem principalitatem habet in toto. Et ideo in distributiua iustitia tanto plus alicui de bonis communibus datur, quanto illa persona maiorem habet principalitatem in communitate. Quae quidem principalitas in aristocratia communitate attenditur secundum virtutem , in olicratia secundum diuitias: in democratia secundum libertatem, & in alijs aliter. Et ideo in iustitia distributiua non accipitur medium secundum aequalitatem rei ad rem, sed secundum proportionem rerum ad personas, vt scilicet sicut vna persona excedit aliam, ita etiam res, quae datur vni personae, excedit rem quae datur alij. Et ideo dicit + { Li. 5. Eth. ca. 3. a medio, to. 5. } Philosophus, quod tale medium est secundum geometricam proportionalitatem, in qua attenditur aequale non secundum quantitatem, sed secundum proportionem. Sicut si dicamus quod sicut se habent sex ad quatuor, ita se habent tria ad duo, quia vtrobique est sesquialtera proportio, in qua maius habet totum minus, & mediam partem eius. Non autem est aequalitas excessus secundum quantitatem, quia sex excedunt quatuor in duobus: tria vero excedunt duo in vno. Sed in commutationibus redditur aliquid alicui singulari personae propter rem eius, quae accepta est, vt maxime patet in emptione & venditione , in quibus primo inuenitur ratio commutationis. Et ideo oportet adae quare rem rei: vt quanto iste plus habet, quam suum sit de eo quod est alterius, tantundem restituat ei, cuius est. Et sic fit aequalitas secundum arithmeticam medietatem , quae attenditur secundum parem quantitatis excessum: sicut quinque est medium inter sex & quatuor, in vnitate enim excedit & exceditur. Si ergo a principio vterque habebat quinque, & vnus eorum accepit vnum de eo quod est alterius, vnus scilicet accipiens habebit sex, & alij relinquentur quatuor. Erit ergo iustitia si vterque reducatur ad medium vt accipiatur vnum ab eo qui habet sex, & detur ei qui habet quatuor. Sic enim vterque habebit quinque, quod est medium. AD primum ergo dicendum, quod in alijs virtutibus moralibus accipitur medium secundum rationem: & non secundum rem. Sed in iustitia accipitur medium rei: & ideo se cundum diuersitatem rerum, diuersimode medium accipitur. AD secundum dicendum , quod generalis forma iustitiae est aequalitas, in qua conuenit iustitia distributiua cum commutatiua. In vna tamen inuenitur aequalitas secundum proportionalitatem geometricam , in alia secundum arithmeticam. AD tertium dicendum, quod in actionibus & passionibus conditio personae facit ad quantitatem rei: Maior enim est iniuria, si percutiatur princeps, quam si percutiatur priuata persona. Et ideo conditio personae in distributiua iustitia attenditur secundum se. In commutatiua autem, secundum quod per hoc diuersificatur res. SVMMA ARTICVLI. COnclusio. Medium in distributiua accipitur secundum proportionem rerum ad personas: in commutatiua vero, secundum aequalitatem rei ad rem. Et probatur prima pars. In distributiua iustitia debetur vnicuique tanto plus quanto talis persona habet in republica dignitatum: sed hoc est attendere proportionem rerum ad personam in illius medio determinando, ergo. Confirmatur testimonio Aristot. 5. Ethic. Secunda pars probatur. In commutatiua iustitia tantum debetur alicui quantum acceptum est ab illo, sed hoc ipsum est attendere aequalitatem rei ad rem, ergo. Confirmatur eodem testimonio Arist. 5. Ethicorum.