ΒΆ 3 Praeterea. Si sit alia materia distributiuae iustitiae & alia materia commutatiuae propter hoc, quod differunt specie, vbi non erit differentia speciei, non debebit esse materiae diuersitas. Sed Philosophus + { Li. 5. Eth. ca. 2. ante med. to. 5. } ponit vnam speciem commutatiuae iustitiae, quae tamen habet multiplicem materiam . Non ergo videtur esse multiplex materia harum specierum.