¶ 3 Præterea. Si sit alia materia distributiuæ iustitiæ & alia materia commutatiuæ propter hoc, ꝙ differunt specie, vbi non erit differẽtia speciei, non debebit esse materiæ diuersitas. Sed Philosophus † { Li. 5. Eth. ca. 2. ante med. to. 5. } ponit vnam speciem commutatiuæ iustitiæ, quæ tamen habet multiplicem materiā . Nō ergo videtur esse multiplex materia harum specierum.