RESPONDEO dicendum, quod sicut supra dictum + { Ar. 1. huius quaest. & q. 58. ar. 9. ad 2. & ar. 10. } est, iusti tia est circa quasdam operationes exteriores, scilicet distributionem & commutationem: quae quidem sunt vsus quorundam exteriorum vel rerum, vel personarum , vel etiam operum. Rerum quidem, sicut cum aliquis vel aufert, vel restituit alteri suam rem. Personarum autem , sicut cum aliquis in ipsam personam hominis iniuriam facit, puta percutiendo, vel conuitiando , aut etiam cum irreuerentiam exhibet. Operum autem, sicut cum aliquis iuste ab alio exigit, vel alteri reddit aliquod opus. Si ergo accipiamus, vt materiam vtriusque iustitiae ea, quorum operationes sunt vsus, eadem est materia distributiuae & commutatiuae iustitiae. Nam & res distribui possunt a communi in singulos, & commutari de vno in alium. Et etiam est quae dam distributio laboriosorum operum & recompensatio. Si autem accipiamus vt materiam vtriusque iustitiae actiones ipsas principales, quibus vtimur personis, rebus, & operibus : sic inuenitur vtrobique alia materia. Nam distributiua iustitia est directiua distributionum. Commutatiua ve ro iustitia est directiua commutationum , quae attendi possunt inter duas personas: quarum quaedam sunt inuoluntariae, quaedam vero voluntariae. Inuoluntariae quidem quando aliquis vtitur re alterius, vel persona, vel opere, eo inuito. Quod quidem contingit quandoque occulte per fraudem, quandoque etiam manifeste per violentiam. Vtrunque autem contingit aut in rem, aut in personam propriam, aut in personam coniunctam. In rem quidem , si occulte vnus rem alterius accipiat, & vocatur furtum : si autem manifeste, vocatur rapina. In personam autem propriam, vel quantum ad ipsam consistentiam personae, vel quantum ad dignitatem ipsius. Si autem quantum ad consistentiam personae, sic laeditur aliquis occulte per dolosam occisionem, seu percussionem, & per veneni exhibitionem . Manifeste autem per manifestam occisionem , aut per incarcerationem, aut verberationem, seu membri mutilationem. Quantum autem ad dignitatem personae , laeditur aliquis occulte quidem per falsa testimonia, seu detractiones, quibus aliquis aufert famam suam, & per alia huiusmodi. Manifeste autem per accusationem in iudicio, seu per conuitij illationem. Quantum autem ad personam coniunctam laeditur aliquis in vxore, vt in pluribus occulte per adulterium. In seruo autem cum aliquis seruum seducit, ita vt a domino discedat. Et haec etiam manifeste fieri possunt. Et eadem ratio est de alijs personis coniunctis, in quas etiam possunt omnibus modis iniuriae committi, sicut & in personam principalem. Sed adulterium & serui seductio sunt propriae iniuriae circa has personas: tamen quia seruus est possessio quae dam, hoc refertur ad furtum.