RESPONDEO dicendum, quòd sicut suprà dictum † { Ar. 1. huius quæst. & q. 58. ar. 9. ad 2. & ar. 10. } est, iusti tia est circa quasdam operationes exteriores, scilicet distributionẽ & commutationem: quæ quidẽ sunt vsus quorũdam exteriorum vel rerum, vel personarũ , vel etiam operum. Rerum quidem, sicut cùm aliquis vel aufert, vel restituit alteri suam rem. Personarum autẽ , sicut cùm aliquis in ipsam personam hominis iniuriā facit, putà percutiendo, vel cōuitiando , aut etiam cùm irreuerẽtiam exhibet. Operum autem, sicut cũ aliquis iustè ab alio exigit, vel alteri reddit aliquod opus. Si ergo accipiamus, vt materiam vtriusque iustitiæ ea, quorũ operationes sunt vsus, eadem est materia distributiuæ & commutatiuæ iustitiæ. Nam & res distribui possunt à cōmuni in singulos, & commutari de vno in alium. Et etiam est quæ dam distributio laboriosorũ operũ & recompensatio. Si autem accipiamus vt materiam vtriusq; iustitiæ actiones ipsas principales, quibus vtimur personis, rebus, & operibꝰ : sic inuenitur vtrobiq; alia materia. Nam distributiua iustitia est directiua distributionum. Cōmutatiua ve rò iustitia est directiua cōmutationũ , quæ attendi possunt inter duas personas: quarum quædam sunt inuoluntariæ, quædam verò voluntariæ. Inuoluntariæ quidem quando aliquis vtitur re alterius, vel persona, vel opere, eo inuito. Quod quidem contingit quandoq; occultè per fraudem, quādoque etiam manifestè per violentiam. Vtrunq; autem cōtingit aut in rem, aut in personam propriam, aut in personam coniunctam. In rem quidẽ , si occultè vnus rem alterius accipiat, & vocatur furtũ : si autem manifestè, vocatur rapina. In personā autem propriam, vel quantũ ad ipsam consistentiam personæ, vel quantum ad dignitatem ipsius. Si autem quantum ad consistentiam personæ, sic lęditur aliquis occultè per dolosam occisionem, seu percussionem, & per veneni exhibitionẽ . Manifestè autem per manifestam occisionẽ , aut per incarcerationem, aut verberationem, seu membri mutilationem. Quantũ autem ad dignitatẽ personę , læditur aliquis occultè quidem per falsa testimonia, seu detractiones, quibus aliquis aufert famā suam, & per alia huiusmodi. Manifestè autem per accusationem in iudicio, seu per conuitij illationem. Quantum autem ad personam coniunctam læditur aliquis in vxore, vt in pluribus occultè per adulterium. In seruo autem cũ aliquis seruum seducit, ita vt à domino discedat. Et hæc etiā manifestè fieri possunt. Et eadẽ ratio est de alijs personis coniunctis, in quas etiā possunt omnibus modis iniuriæ committi, sicut & in personam principalem. Sed adulteriũ & serui seductio sunt propriæ iniuriæ circa has personas: tamẽ quia seruus est possessio quæ dam, hoc refertur ad furtum.