ARTICVLVS III.Vtrùm materia vtriusque iustitiæ sit diuersa.

Source
AD Tertium sic proceditur. Videtur quòd materia vtriusque iustitiæ non sit diuersa. Diuersitas enim materiæ facit diuersitatem virtutis, vt patet in temperātia temperantia & fortitudine. Si ergo distributiuæ iustitiæ & commutatiuæ sit diuersa materia, videtur quòd non cōtineantur contineantur sub vna virtute, scilicet sub iustitia.
¶ 2 Præterea. Distributio, quæ pertinet ad iustitiam distributiuā distributiuam , est pecuniæ vel honoris, vel aliorũ aliorum quęcunque quæcunque dispartiri possunt inter eos, qui communitate communicant: vt dicitur in
5. Ethic. quorũ quorum etiam est commutatio inter personas adinuicẽ adinuicem , quę quæ pertinet ad commutatiuam iustitiam. Ergo non est diuersa materia distributiuæ & cō mutatiuæ commutatiuæ iustitiæ.
¶ 3 Præterea. Si sit alia materia distributiuæ iustitiæ & alia materia commutatiuæ propter hoc, quod differunt specie, vbi non erit differẽtia differentia speciei, non debebit esse materiæ diuersitas. Sed Philosophus
ponit vnam speciem commutatiuæ iustitiæ, quæ tamen habet multiplicem materiā materiam . Non ergo videtur esse multiplex materia harum specierum.
IN contrarium est quod dicitur in
5. Ethic. quòd vna species iustitiæ est directiua in distributionibus & alia in commutationibus.
RESPONDEO dicendum, quòd sicut suprà dictum
est, iusti| tia est circa quasdam operationes exteriores, scilicet distributionẽ distributionem & commutationem: quæ quidẽ quidem sunt vsus quorũdam quorundam exteriorum vel rerum, vel personarũ personarum , vel etiam operum. Rerum quidem, sicut cùm aliquis vel aufert, vel restituit alteri suam rem. Personarum autẽ autem , sicut cùm aliquis in ipsam personam hominis iniuriā iniuriam facit, putà percutiendo, vel cōuitiando conuitiando , aut etiam cùm irreuerẽtiam irreuerentiam exhibet. Operum autem, sicut cum aliquis iustè ab alio exigit, vel alteri reddit aliquod opus. Si ergo accipiamus, vt materiam vtriusque iustitiæ ea, quorũ quorum operationes sunt vsus, eadem est materia distributiuæ & commutatiuæ iustitiæ. Nam & res distribui possunt à cōmuni communi in singulos, & commutari de vno in alium. Et etiam est quæ dam distributio laboriosorũ laboriosorum operũ operum & recompensatio. Si autem accipiamus vt materiam vtriusq; vtriusque iustitiæ actiones ipsas principales, quibus vtimur personis, rebus, & operibꝰ operibus : sic inuenitur vtrobiq; vtrobique alia materia. Nam distributiua iustitia est directiua distributionum. Cōmutatiua Commutatiua ve rò iustitia est directiua cōmutationũ commutationum , quæ attendi possunt inter duas personas: quarum quædam sunt inuoluntariæ, quædam verò voluntariæ. Inuoluntariæ quidem quando aliquis vtitur re alterius, vel persona, vel opere, eo inuito. Quod quidem contingit quandoq; quandoque occultè per fraudem, quādoque quandoque etiam manifestè per violentiam. Vtrunq; Vtrunque autem cōtingit contingit aut in rem, aut in personam propriam, aut in personam coniunctam. In rem quidẽ quidem , si occultè vnus rem alterius accipiat, & vocatur furtũ furtum : si autem manifestè, vocatur rapina. In personā personam autem propriam, vel quantũ quantum ad ipsam consistentiam personæ, vel quantum ad dignitatem ipsius. Si autem quantum ad consistentiam personæ, sic lęditur læditur aliquis occultè per dolosam occisionem, seu percussionem, & per veneni exhibitionẽ exhibitionem . Manifestè autem per manifestam occisionẽ occisionem , aut per incarcerationem, aut verberationem, seu membri mutilationem. Quantũ Quantum autem ad dignitatẽ dignitatem personę personæ , læditur aliquis occultè quidem per falsa testimonia, seu detractiones, quibus aliquis aufert famā famam suam, & per alia huiusmodi. Manifestè autem per accusationem in iudicio, seu per conuitij illationem. Quantum autem ad personam coniunctam læditur aliquis in vxore, vt in pluribus occultè per adulterium. In seruo autem cum aliquis seruum seducit, ita vt à domino discedat. Et hæc etiā etiam manifestè fieri possunt. Et eadẽ eadem ratio est de alijs personis coniunctis, in quas etiā etiam possunt omnibus modis iniuriæ committi, sicut & in personam principalem. Sed adulteriũ adulterium & serui seductio sunt propriæ iniuriæ circa has personas: tamẽ tamen quia seruus est possessio quæ dam, hoc refertur ad furtum.
Voluntariæ autem commutationes dicuntur quando aliquis voluntariè transfert rem suam in alterum. Et siquidem simpliciter in alterum transferat rem suam absque debito, sicut in donatione, non est | actus iustitiæ, sed liberalitatis. In tantum autem ad iustitiam, voluntaria translatio pertinet, inquātum inquantum est ibi aliquid de ratione debiti. Quod quidem cōtingit contingit multipliciter. Vno modo, quando quis transfert simpliciter rem suam in alterũ alterum pro recompensatione alterius rei, sicut accidit in venditione & emptione. Alio modo, quando aliquis tradit rem suam alteri, concedens ei vsum rei cum debito recuperandi rem. Et siquidem gratis cōcedit concedit vsum rei, vocatur vsusfructus in rebus, quæ aliquid fructificant: vel simpliciter mutuum seu accommodatum in rebus, quæ non fructificant: sicut sunt denarij, vasa, & huiusmodi. Si verò nec ipse vsus gratis conceditur, vocatur locatio & cōductio conductio . Tertio modo aliquis tradit rem suam vt recuperandam, non ratione vsus, sed vel ratione conseruationis, sicut in deposito: vel ratione obligationis, sicut cùm quis rem suam pignori obligat, seu cum aliquis pro alio fideiubet. In omnibus autem huiusmodi actionibus siue voluntatijs, siue inuoluntarijs, est eadem ratio accipiendi medium, secundùm æqualitatem recompensationis. Et ideo omnes istæ actiones ad vnam speciem iustitiæ pertinent, scilicet ad cōmutatiuam commutatiuam . Et per hoc patet responsio ad obiecta.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

PRima conclusio. Eadem est materia remota vtriusque iustitiæ, videlicet, personæ, res, opera. Diuersa verò est materia proxima, videlicet, actiones quibus vtimur, rebus personis operibus. Probatur. In om nes distributiones & cōmutationes commutationes vniuntur personæ, res, opera: sed commutationes sunt inter eosdem ciues, ergo.
Secunda conclusio. Omnes commutationes siue inuoluntariæ siue voluntariæ pertinent ad vnam & eandem speciem iustitiæ, scilicet, commutatiuam. Explicat D. Diuus Tho. Thomas probatq́; probatque quoniam in omnibus commutationibus attenditur æqualitas, &c.
Loading...