Voluntariae autem commutationes dicuntur quando aliquis voluntarie transfert rem suam in alterum. Et siquidem simpliciter in alterum transferat rem suam absque debito, sicut in donatione, non est actus iustitiae, sed liberalitatis. In tantum autem ad iustitiam, voluntaria translatio pertinet, inquantum est ibi aliquid de ratione debiti. Quod quidem contingit multipliciter. Vno modo, quando quis transfert simpliciter rem suam in alterum pro recompensatione alterius rei, sicut accidit in venditione & emptione. Alio modo, quando aliquis tradit rem suam alteri, concedens ei vsum rei cum debito recuperandi rem. Et siquidem gratis concedit vsum rei, vocatur vsusfructus in rebus, quae aliquid fructificant: vel simpliciter mutuum seu accommodatum in rebus, quae non fructificant: sicut sunt denarij, vasa, & huiusmodi. Si vero nec ipse vsus gratis conceditur, vocatur locatio & conductio . Tertio modo aliquis tradit rem suam vt recuperandam, non ratione vsus, sed vel ratione conseruationis, sicut in deposito: vel ratione obligationis, sicut cum quis rem suam pignori obligat, seu cum aliquis pro alio fideiubet. In omnibus autem huiusmodi actionibus siue voluntatijs, siue inuoluntarijs, est eadem ratio accipiendi medium, secundum aequalitatem recompensationis. Et ideo omnes istae actiones ad vnam speciem iustitiae pertinent, scilicet ad commutatiuam . Et per hoc patet responsio ad obiecta.