Voluntariæ autem commutationes dicuntur quando aliquis voluntariè transfert rem suam in alterum. Et siquidem simpliciter in alterum transferat rem suam absque debito, sicut in donatione, non est actus iustitiæ, sed liberalitatis. In tantum autem ad iustitiam, voluntaria translatio pertinet, inquātum est ibi aliquid de ratione debiti. Quod quidem cōtingit multipliciter. Vno modo, quando quis transfert simpliciter rem suam in alterũ pro recompensatione alterius rei, sicut accidit in venditione & emptione. Alio modo, quando aliquis tradit rem suam alteri, concedens ei vsum rei cum debito recuperandi rem. Et siquidem gratis cōcedit vsum rei, vocatur vsusfructus in rebus, quæ aliquid fructificant: vel simpliciter mutuum seu accommodatum in rebus, quæ non fructificant: sicut sunt denarij, vasa, & huiusmodi. Si verò nec ipse vsus gratis conceditur, vocatur locatio & cōductio . Tertio modo aliquis tradit rem suam vt recuperandam, nō ratione vsus, sed vel ratione conseruationis, sicut in deposito: vel ratione obligationis, sicut cùm quis rem suam pignori obligat, seu cum aliquis pro alio fideiubet. In omnibus autem huiusmodi actionibus siue voluntatijs, siue inuoluntarijs, est eadem ratio accipiendi medium, secundùm æqualitatem recompensationis. Et ideo omnes istæ actiones ad vnam speciem iustitiæ pertinent, scilicet ad cōmutatiuam . Et per hoc patet responsio ad obiecta.