AD Tertium sic proceditur. Videtur quod materia vtriusque iustitiae non sit diuersa. Diuersitas enim materiae facit diuersitatem virtutis, vt patet in temperantia & fortitudine. Si ergo distributiuae iustitiae & commutatiuae sit diuersa materia, videtur quod non contineantur sub vna virtute, scilicet sub iustitia. ¶ 2 Praeterea. Distributio, quae pertinet ad iustitiam distributiuam , est pecuniae vel honoris, vel aliorum quaecunque dispartiri possunt inter eos, qui communitate communicant: vt dicitur in + { Li. 5. c. 2. circa finem , tom. 5. } 5. Ethic. quorum etiam est commutatio inter personas adinuicem , quae pertinet ad commutatiuam iustitiam. Ergo non est diuersa materia distributiuae & commutatiuae iustitiae. ¶ 3 Praeterea. Si sit alia materia distributiuae iustitiae & alia materia commutatiuae propter hoc, quod differunt specie, vbi non erit differentia speciei, non debebit esse materiae diuersitas. Sed Philosophus + { Li. 5. Eth. ca. 2. ante med. to. 5. } ponit vnam speciem commutatiuae iustitiae, quae tamen habet multiplicem materiam . Non ergo videtur esse multiplex materia harum specierum. IN contrarium est quod dicitur in + { Li. 5. c. 2. circa finem , tom. 5. } 5. Ethic. quod vna species iustitiae est directiua in distributionibus & alia in commutationibus. RESPONDEO dicendum, quod sicut supra dictum + { Ar. 1. huius quaest. & q. 58. ar. 9. ad 2. & ar. 10. } est, iusti tia est circa quasdam operationes exteriores, scilicet distributionem & commutationem: quae quidem sunt vsus quorundam exteriorum vel rerum, vel personarum , vel etiam operum. Rerum quidem, sicut cum aliquis vel aufert, vel restituit alteri suam rem. Personarum autem , sicut cum aliquis in ipsam personam hominis iniuriam facit, puta percutiendo, vel conuitiando , aut etiam cum irreuerentiam exhibet. Operum autem, sicut cum aliquis iuste ab alio exigit, vel alteri reddit aliquod opus. Si ergo accipiamus, vt materiam vtriusque iustitiae ea, quorum operationes sunt vsus, eadem est materia distributiuae & commutatiuae iustitiae. Nam & res distribui possunt a communi in singulos, & commutari de vno in alium. Et etiam est quae dam distributio laboriosorum operum & recompensatio. Si autem accipiamus vt materiam vtriusque iustitiae actiones ipsas principales, quibus vtimur personis, rebus, & operibus : sic inuenitur vtrobique alia materia. Nam distributiua iustitia est directiua distributionum. Commutatiua ve ro iustitia est directiua commutationum , quae attendi possunt inter duas personas: quarum quaedam sunt inuoluntariae, quaedam vero voluntariae. Inuoluntariae quidem quando aliquis vtitur re alterius, vel persona, vel opere, eo inuito. Quod quidem contingit quandoque occulte per fraudem, quandoque etiam manifeste per violentiam. Vtrunque autem contingit aut in rem, aut in personam propriam, aut in personam coniunctam. In rem quidem , si occulte vnus rem alterius accipiat, & vocatur furtum : si autem manifeste, vocatur rapina. In personam autem propriam, vel quantum ad ipsam consistentiam personae, vel quantum ad dignitatem ipsius. Si autem quantum ad consistentiam personae, sic laeditur aliquis occulte per dolosam occisionem, seu percussionem, & per veneni exhibitionem . Manifeste autem per manifestam occisionem , aut per incarcerationem, aut verberationem, seu membri mutilationem. Quantum autem ad dignitatem personae , laeditur aliquis occulte quidem per falsa testimonia, seu detractiones, quibus aliquis aufert famam suam, & per alia huiusmodi. Manifeste autem per accusationem in iudicio, seu per conuitij illationem. Quantum autem ad personam coniunctam laeditur aliquis in vxore, vt in pluribus occulte per adulterium. In seruo autem cum aliquis seruum seducit, ita vt a domino discedat. Et haec etiam manifeste fieri possunt. Et eadem ratio est de alijs personis coniunctis, in quas etiam possunt omnibus modis iniuriae committi, sicut & in personam principalem. Sed adulterium & serui seductio sunt propriae iniuriae circa has personas: tamen quia seruus est possessio quae dam, hoc refertur ad furtum. Voluntariae autem commutationes dicuntur quando aliquis voluntarie transfert rem suam in alterum. Et siquidem simpliciter in alterum transferat rem suam absque debito, sicut in donatione, non est actus iustitiae, sed liberalitatis. In tantum autem ad iustitiam, voluntaria translatio pertinet, inquantum est ibi aliquid de ratione debiti. Quod quidem contingit multipliciter. Vno modo, quando quis transfert simpliciter rem suam in alterum pro recompensatione alterius rei, sicut accidit in venditione & emptione. Alio modo, quando aliquis tradit rem suam alteri, concedens ei vsum rei cum debito recuperandi rem. Et siquidem gratis concedit vsum rei, vocatur vsusfructus in rebus, quae aliquid fructificant: vel simpliciter mutuum seu accommodatum in rebus, quae non fructificant: sicut sunt denarij, vasa, & huiusmodi. Si vero nec ipse vsus gratis conceditur, vocatur locatio & conductio . Tertio modo aliquis tradit rem suam vt recuperandam, non ratione vsus, sed vel ratione conseruationis, sicut in deposito: vel ratione obligationis, sicut cum quis rem suam pignori obligat, seu cum aliquis pro alio fideiubet. In omnibus autem huiusmodi actionibus siue voluntatijs, siue inuoluntarijs, est eadem ratio accipiendi medium, secundum aequalitatem recompensationis. Et ideo omnes istae actiones ad vnam speciem iustitiae pertinent, scilicet ad commutatiuam . Et per hoc patet responsio ad obiecta.