SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio. Eadem est materia remota vtriusque iustitiae, videlicet, personae, res, opera. Diuersa vero est materia proxima, videlicet, actiones quibus vtimur, rebus personis operibus. Probatur. In om nes distributiones & commutationes vniuntur personae, res, opera: sed commutationes sunt inter eosdem ciues, ergo. Secunda conclusio. Omnes commutationes siue inuoluntariae siue voluntariae pertinent ad vnam & eandem speciem iustitiae, scilicet, commutatiuam. Explicat Diuus Thomas probatque quoniam in omnibus commutationibus attenditur aequalitas, &c.