SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio. Eadem est materia remota vtriusque iustitiæ, videlicet, personæ, res, opera. Diuersa verò est materia proxima, videlicet, actiones quibus vtimur, rebus personis operibus. Probatur. In om nes distributiones & cōmutationes vniuntur personæ, res, opera: sed commutationes sunt inter eosdem ciues, ergo. Secunda conclusio. Omnes commutationes siue inuoluntariæ siue voluntariæ pertinent ad vnam & eandem speciem iustitiæ, scilicet, commutatiuam. Explicat D. Tho. probatq́; quoniam in omnibus commutationibus attenditur æqualitas, &c.