ARTICVLVS III. ¶ Vtrùm materia vtriusque iustitiæ sit diuersa. AD Tertium sic proceditur. Videtur quòd materia vtriusque iustitiæ non sit diuersa. Diuersitas enim materiæ facit diuersitatem virtutis, vt patet in temperātia & fortitudine. Si ergo distributiuæ iustitiæ & commutatiuæ sit diuersa materia, videtur quòd non cōtineantur sub vna virtute, scilicet sub iustitia. ¶ 2 Præterea. Distributio, quæ pertinet ad iustitiam distributiuā , est pecuniæ vel honoris, vel aliorũ quęcunque dispartiri possunt inter eos, qui communitate communicant: vt dicitur in † { Li. 5. c. 2. circa finẽ , tom. 5. } 5. Ethic. quorũ etiam est commutatio inter personas adinuicẽ , quę pertinet ad commutatiuam iustitiam. Ergo non est diuersa materia distributiuæ & cō mutatiuæ iustitiæ. ¶ 3 Præterea. Si sit alia materia distributiuæ iustitiæ & alia materia commutatiuæ propter hoc, ꝙ differunt specie, vbi non erit differẽtia speciei, non debebit esse materiæ diuersitas. Sed Philosophus † { Li. 5. Eth. ca. 2. ante med. to. 5. } ponit vnam speciem commutatiuæ iustitiæ, quæ tamen habet multiplicem materiā . Nō ergo videtur esse multiplex materia harum specierum. IN contrarium est quod dicitur in † { Li. 5. c. 2. circa finẽ , tom. 5. } 5. Ethic. quòd vna species iustitiæ est directiua in distributionibus & alia in commutationibus. RESPONDEO dicendum, quòd sicut suprà dictum † { Ar. 1. huius quæst. & q. 58. ar. 9. ad 2. & ar. 10. } est, iusti tia est circa quasdam operationes exteriores, scilicet distributionẽ & commutationem: quæ quidẽ sunt vsus quorũdam exteriorum vel rerum, vel personarũ , vel etiam operum. Rerum quidem, sicut cùm aliquis vel aufert, vel restituit alteri suam rem. Personarum autẽ , sicut cùm aliquis in ipsam personam hominis iniuriā facit, putà percutiendo, vel cōuitiando , aut etiam cùm irreuerẽtiam exhibet. Operum autem, sicut cũ aliquis iustè ab alio exigit, vel alteri reddit aliquod opus. Si ergo accipiamus, vt materiam vtriusque iustitiæ ea, quorũ operationes sunt vsus, eadem est materia distributiuæ & commutatiuæ iustitiæ. Nam & res distribui possunt à cōmuni in singulos, & commutari de vno in alium. Et etiam est quæ dam distributio laboriosorũ operũ & recompensatio. Si autem accipiamus vt materiam vtriusq; iustitiæ actiones ipsas principales, quibus vtimur personis, rebus, & operibꝰ : sic inuenitur vtrobiq; alia materia. Nam distributiua iustitia est directiua distributionum. Cōmutatiua ve rò iustitia est directiua cōmutationũ , quæ attendi possunt inter duas personas: quarum quædam sunt inuoluntariæ, quædam verò voluntariæ. Inuoluntariæ quidem quando aliquis vtitur re alterius, vel persona, vel opere, eo inuito. Quod quidem contingit quandoq; occultè per fraudem, quādoque etiam manifestè per violentiam. Vtrunq; autem cōtingit aut in rem, aut in personam propriam, aut in personam coniunctam. In rem quidẽ , si occultè vnus rem alterius accipiat, & vocatur furtũ : si autem manifestè, vocatur rapina. In personā autem propriam, vel quantũ ad ipsam consistentiam personæ, vel quantum ad dignitatem ipsius. Si autem quantum ad consistentiam personæ, sic lęditur aliquis occultè per dolosam occisionem, seu percussionem, & per veneni exhibitionẽ . Manifestè autem per manifestam occisionẽ , aut per incarcerationem, aut verberationem, seu membri mutilationem. Quantũ autem ad dignitatẽ personę , læditur aliquis occultè quidem per falsa testimonia, seu detractiones, quibus aliquis aufert famā suam, & per alia huiusmodi. Manifestè autem per accusationem in iudicio, seu per conuitij illationem. Quantum autem ad personam coniunctam læditur aliquis in vxore, vt in pluribus occultè per adulterium. In seruo autem cũ aliquis seruum seducit, ita vt à domino discedat. Et hæc etiā manifestè fieri possunt. Et eadẽ ratio est de alijs personis coniunctis, in quas etiā possunt omnibus modis iniuriæ committi, sicut & in personam principalem. Sed adulteriũ & serui seductio sunt propriæ iniuriæ circa has personas: tamẽ quia seruus est possessio quæ dam, hoc refertur ad furtum. Voluntariæ autem commutationes dicuntur quando aliquis voluntariè transfert rem suam in alterum. Et siquidem simpliciter in alterum transferat rem suam absque debito, sicut in donatione, non est actus iustitiæ, sed liberalitatis. In tantum autem ad iustitiam, voluntaria translatio pertinet, inquātum est ibi aliquid de ratione debiti. Quod quidem cōtingit multipliciter. Vno modo, quando quis transfert simpliciter rem suam in alterũ pro recompensatione alterius rei, sicut accidit in venditione & emptione. Alio modo, quando aliquis tradit rem suam alteri, concedens ei vsum rei cum debito recuperandi rem. Et siquidem gratis cōcedit vsum rei, vocatur vsusfructus in rebus, quæ aliquid fructificant: vel simpliciter mutuum seu accommodatum in rebus, quæ non fructificant: sicut sunt denarij, vasa, & huiusmodi. Si verò nec ipse vsus gratis conceditur, vocatur locatio & cōductio . Tertio modo aliquis tradit rem suam vt recuperandam, nō ratione vsus, sed vel ratione conseruationis, sicut in deposito: vel ratione obligationis, sicut cùm quis rem suam pignori obligat, seu cum aliquis pro alio fideiubet. In omnibus autem huiusmodi actionibus siue voluntatijs, siue inuoluntarijs, est eadem ratio accipiendi medium, secundùm æqualitatem recompensationis. Et ideo omnes istæ actiones ad vnam speciem iustitiæ pertinent, scilicet ad cōmutatiuam . Et per hoc patet responsio ad obiecta. SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio. Eadem est materia remota vtriusque iustitiæ, videlicet, personæ, res, opera. Diuersa verò est materia proxima, videlicet, actiones quibus vtimur, rebus personis operibus. Probatur. In om nes distributiones & cōmutationes vniuntur personæ, res, opera: sed commutationes sunt inter eosdem ciues, ergo. Secunda conclusio. Omnes commutationes siue inuoluntariæ siue voluntariæ pertinent ad vnam & eandem speciem iustitiæ, scilicet, commutatiuam. Explicat D. Tho. probatq́; quoniam in omnibus commutationibus attenditur æqualitas, &c.