AD Quartum sic proceditur.{ 5. Ethic. lect. 8. } Videtur, quòd iustum sit simpliciter idem quod contrapassum. Iudicium enim diuinum est simpliciter iustũ . Sed hæc est forma diuini iudicij, vt secundũ quod aliquis fecit, patiatur: secundùm illud Matth. 7. "In quo iudicio iudicaueritis, iudicabimini: & in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis." Ergo iustum est simpliciter idem quod contrapassum.