¶ 2 Præterea. In vtraque iustitiæ specie datur aliquid alicui secundùm quandam æqualitatem, in respectu quidem ad dignitatem personæ, in iustitia distributiua, quæ quidem personæ dignitas, maximè videtur attendi secundùm opera, quibus aliqui cōmunitati seruiunt: in respectu autem ad rem, in qua quis damnificatus est, in iustitia cō mutatiua . Secundùm autem vtranque æqualitatem aliquis contrapatitur secundùm quod fecit. Ergo videtur quòd iustum simpliciter sit idem quod contrapassum.