ΒΆ 3 Praeterea. Maxime videtur quod non oporteat aliquem contra pati, secundum quod fecit, propter differentiam voluntarij & inuoluntarij. Qui enim inuoluntarie fecit iniuriam, minus punitur. Sed voluntarium & inuoluntarium, quae accipiuntur ex parte nostra, non diuersificant medium iustitiae: quod est medium rei, & non quoad nos. Ergo iustum simpliciter videtur esse idem quod contrapassum.