RESPONDEO dicendum, quod hoc quod dicitur contrapassum, importat aequalem recompensationem passionis ad actionem praecedentem . Quod quidem proprijssime dicitur in passionibus & actionibus iniuriosis, quibus aliquis personam proximi laedit, puta si percutit, quod repercutiatur. Et hoc quidem iustum determinatur in lege, Exod. 21. "Reddet animam pro anima, oculum pro oculo," &c. & quia etiam auferre rem alterius, est quoddam iniustum facere: ideo secundario etiam in his dicitur contrapassum, prout scilicet aliquis qui damnum intulit, in re sua etiam ipse damnificatur. Et hoc etiam iustum damnum continetur in lege, Exod. 22. "Si quis furatus fuerit bouem, aut ouem, & occiderit vel vendiderit, quinque boues pro vno boue restituet, & quatuor oues pro vna oue." Tertio vero transfertur nomen contrapassi ad voluntarias commutationes, in quibus vtriusque est actio & passio: sed voluntarium diminuit de ratione passionis, vt dictum est + { q. 59. art. 3. & 1. 2. q. 6. ar. 5. &. q. 34. art. 3. }. In omnibus autem his debet fieri secundum rationem iustitiae commutatiuae recompensatio secundum aequalitatem , vt scilicet passio recompensata sit aequalis actioni: non autem semper esset aequalis, si idem specie aliquis pateretur, quod fecit. Nam primo quidem cum aliquis iniuriose laedit alterius personam maiorem, maior est actio, quam passio eiusdem speciei quam ipse pateretur. Et ideo ille qui percutit principem, non solum repercutitur, sed multo grauius punitur. Similiter etiam cum quis aliquem inuoluntarium in re sua damnificat, maior est actio, quam esset passio si sibi sola res illa auferretur. Quia ipse qui damnificauit alium in re sua, nihil damnificaretur. Et ideo punitur in hoc, quod multiplicius restituat: quia etiam non solum damnificauit personam priuatam, sed rempublicam, eius tutelae securitatem infringendo. Similiter etiam nec in commutationibus voluntarijs esset semper aequalis passio, si quis daret rem suam, accipiens rem alterius: quia forte res alterius est multo maior quam sua. Et ideo oportet secundum quandam proportionatam commensurationem adaequare passionem actioni in commutationibus, ad quod inuenta sunt numismata. Et sic contrapassum est commutatiuum iustum. Quod in distributiua iustitia locum non habet, quia in distributiua iustitia non attenditur aequalitas secundum proportionem rei ad rem, vel passionis ad actionem, vnde di citur contrapassum: sed secundum proportionalitatem rerum ad personas, vt supra dictum + { Art. 2. huius quaest. } est.