ARTICVLVS IIII.Vtrùm iustũ iustum sit simpliciter idẽ idem quod contrapassum.

Source
AD Quartum sic proceditur.
5. Ethic. lect. 8.
Videtur, quòd iustum sit simpliciter idem quod contrapassum. Iudicium enim diuinum est simpliciter iustũ iustum . Sed hæc est forma diuini iudicij, vt secundũ secundum quod aliquis fecit, patiatur: secundùm illud Matth. 7. In quo iudicio iudicaueritis, iudicabimini: & in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. Ergo iustum est simpliciter idem quod contrapassum.
¶ 2 Præterea. In vtraque iustitiæ specie datur aliquid alicui secundùm quandam æqualitatem, in respectu quidem ad dignitatem personæ, in iustitia distributiua, quæ quidem personæ dignitas, maximè videtur attendi secundùm opera, quibus aliqui cōmunitati communitati seruiunt: in respectu autem ad rem, in qua quis damnificatus est, in iustitia cō mutatiua commutatiua . Secundùm autem vtranque æqualitatem aliquis contrapatitur secundùm quod fecit. Ergo videtur quòd iustum simpliciter sit idem quod contrapassum.
¶ 3 Præterea. Maximè videtur quòd non oporteat aliquem cōtra contra | pati, secundùm quod fecit, propter differentiam voluntarij & inuoluntarij. Qui enim inuoluntariè fecit iniuriam, minus punitur. Sed voluntarium & inuoluntarium, quæ accipiuntur ex parte nostra, non diuersificant medium iustitiæ: quod est medium rei, & non quoad nos. Ergo iustum simpliciter videtur esse idem quod contrapassum.
SED contra est, quod
Li. 5. c. 5. tom. 5.
Philosophus in 5. Ethic. probat non quodlibet iustum esse contrapassum.
RESPONDEO dicendum, quòd hoc quod dicitur contrapassum, importat ęqualem æqualem recompensationem passionis ad actionẽ actionem præ cedẽtem præcedentem . Quod quidem proprijssimè dicitur in passionibus & actionibus iniuriosis, quibus aliquis personam proximi lædit, puta si percutit, quòd repercutiatur. Et hoc quidem iustum determinatur in lege, Exod. 21. Reddet animam pro anima, oculum pro oculo, &c. & quia etiā etiam auferre rem alterius, est quoddam iniustum facere: ideo secundariò etiam in his dicitur contrapassum, prout scilicet aliquis qui damnum intulit, in re sua etiā etiam ipse damnificatur. Et hoc etiam iustũ iustum damnum continetur in lege, Exod. 22. Si quis furatus fuerit bouem, aut ouem, & occiderit vel vendiderit, quinque boues pro vno boue restituet, & quatuor oues pro vna oue. Tertiò verò transfertur nomen cō trapassi contrapassi ad voluntarias commutationes, in quibus vtriusq; vtriusque est actio & passio: sed voluntarium diminuit de ratione passionis, vt dictũ dictum est
. In omnibus autem his debet fieri secundùm rationem iustitiæ commutatiuæ recompensatio secundùm æqualitatẽ æqualitatem , vt scilicet passio recompensata sit æqualis actioni: non autem semper esset æqualis, si idẽ idem specie aliquis pateretur, quod fecit. Nam primò quidem cùm aliquis iniuriosè lædit alterius personam maiorem, maior est actio, quā quam passio eiusdem speciei quàm ipse pateretur. Et ideo ille qui percutit principem, non solùm repercutitur, sed multo grauius punitur. Similiter etiam cùm quis aliquem inuoluntarium in re sua damnificat, maior est actio, quàm esset passio si sibi sola res illa auferretur. Quia ipse qui damnificauit alium in re sua, nihil damnificaretur. Et ideo punitur in hoc, quòd multiplicius restituat: quia etiam non solum damnificauit personam priuatam, sed rempublicam, eius tutelæ securitatem infringendo. Similiter etiam nec in commutationibus voluntarijs esset semper æqualis passio, si quis daret rem suam, accipiẽs accipiens rem alterius: quia fortè res alterius est multo maior quàm sua. Et ideo oportet secundùm quandam proportionatam commensurationem adæquare passionẽ passionem actioni in commutationibus, ad quod inuẽta inuenta sunt numismata. Et sic contrapassum est commutatiuum iustum. Quod in distributiua iustitia locum non habet, quia in distributiua iustitia non attenditur æqualitas secundùm proportionem rei ad rem, vel passionis ad actionem, vnde di| citur contrapassum: sed secundùm proportionalitatem rerum ad personas, vt suprà dictum
Art. 2. huius quæst.
est.
AD primum ergo dicendum, quod illa forma diuini iudicij attenditur secundùm rationem commutatiuæ iustitiæ, prout scilicet recompensat præmia meritis, & supplicia peccatis.
AD secundum dicẽdum dicendum , quòd si alicui qui communitati seruisset, retribueretur aliquid pro seruitio impenso, non esset hoc distributiuæ iustitiæ, sed commutatiuæ. In distributiua enim iustitia non attenditur æqualitas eius quod quis accipit, ad id quod ipse impendit: sed ad id quod alius accipit, secundùm modum vtriusque personæ.
AD tertium dicendum, quòd quando actio iniuriosa est voluntaria, excedit iniuria: & sic accipitur vt maior res. Vnde oportet maiorem pœnam ei recompensari, non secundùm differentiā differentiam quo ad nos, sed secundùm differentiam rei.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

COnclusio est affirmatiua. Vide Arist. lib. 5. Ethicor. cap. 5. & Caiet. hic.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

DVbium primum est circa præcedentes articulos, Vtrùm iustitiæ distributiuæ & cōmutatiuæ commutatiuæ media, & materia proxima distinguantur specie: An vero tantùm accidentaliter intra eandem speciem.
Arguitur primò. Videtur enim quòd tantùm accidentaliter. Quia ratio formalis vtriusque iustitiæ est eadem formaliter secundùm speciem, scilicet, reddere priuatæ personæ quod suum est, ergo. Cōfirmatur Confirmatur . Restituere famam & restituere diuitias distinguuntur tantùm materialiter non for maliter & specificè, ergo similiter tribuere bona communia, quod est proprium distributiuæ, & tribuere particularia quod est commutatiuæ distinguuntur tantùm materialiter.
Secundò. Iustitia commutatiua respicit quandoque dignitatem personarum sicuti & iustitia distributiua, ergo solùm differunt accidentaliter: quoniam hæc videbatur vna & potissima ratio distinctionis specificæ inter vtramq́; vtramque iustitiam: quòd altera respiciat dignitatem, alia non. Antecedens præterquam quod est D. Tho. in 3. dist. 3. quæst. 1. art. 3. quæst. 1. ad tertiũ tertium . Probatur. Iustitia cōmutatiua commutatiua præcipit maiorem compensationẽ compensationem iniuriæ illatæ faciendā faciendam esse personæ digniori. Itaque quāto quanto dignior est persona, tanto maior satisfactio illi faciẽda facienda est.
In hoc dubio Buridanus 5. Ethicorum, quæst. 7. absque vlla ratione asserit esse tantu accidẽtalem accidentalem distinctionẽ distinctionem inter vtramq́; vtramque iustitiam, Sed opposita sentẽtia sententia est expresse Arist. 5. Ethic. cap. 2. 3. & 4. & vtriusq; vtriusque scholæ Philosophicæ & Theologicæ. Probatur conclusio à priori. Primò, triplex est ordo ad alterum qui est de intrinseca ratione iustitiæ & iuris. Primus est ciuis ad rempublicam, qui est ordo partis ad totum: in quo ordine moderatur iustitia legalis, de quo non agimus in præsentia: sed de particulari. Secundus est reipublicæ ad ciues: qui est totius ad partes. Hunc moderatur iustitia distributiua. Tertius est ordo ciuis ad alterũ alterum ciuem: qui est partis ad cōpartem compartem . Sed duo postremi ordines sunt formaliter & specificè distincti, vt per se manifestum est, ergo. Secundò probatur. Ratio debiti iuris est distincta secundùm speciem, in distributiua & commutatiua, ergo. Antecedens probatur. In iustitia distributiua reperitur ratio debiti eo quòd id quod est totius, videlicet reipublicæ, debetur aliquo modo parti, scilicet, ciui. Debetur autem non tanquam illi applicatum: sed applicandum tanquā tanquam proprium. In commutatiua verò debetur aliquid ciui tanquam iam proprium & applicatum illi, & tanquā tanquam ipsiusmet ciuis & partis, ergo. Hæ sunt demonstrationes quibus vtitur D. Tho. à priori. A posteriori vero, in solutionibus argumentorum, videlicet, | ad secundum & vltimum eiusdem articuli. Confirmatur ex decisionibus articulorum secundi & tertij.
Probatur vltimo à posteriori duobus signis. Primum est. Violatio cōmutatiuæ commutatiuæ iustitiæ secundùm omnium sententiam obligat ad restitutionem, & Theologi & iurisperiti certant: & adhuc sub iudice lis est, an distributiuæ iustitiæ violatio obliget ad restitutionem. Quam quæstionẽ quæstionem nos reseruamus definiendam infra quæst. 63. Vbi agitur de acceptione personarum: quæ opponitur iustitiæ distributiuæ. Secundum signum est. Vitia opposita vtriusque iustitiæ sunt diuersa specie: distributiuę distributiuæ nanque opponitur acceptio personarum: commutatiuæ verò iniustitia, non enim habet nomen speciale, ergo &c. Ad argumenta respondetur ad primum negatur antecedens: quia illa ratio est generica. Ad cōfirmationẽ confirmationem negatur cōsequentia consequentia propter rationes assignatas.
Ad secundum primo respondetur quòd distributiua iustitia primò, & per se respicit dignitatem personarum: commutatiua verò, licet aliquando respiciat illam, videlicet, in actionibus iniuriosis: non tamen semper. Secundò respondetur, quòd distributiua iustitia formaliter & directè respicit dignitatem personarũ personarum , hoc est proportionem quā quam habet persona ad personam & ad bona cō munia communia distribuenda inter alias partes & personas. Et ita quanto plures personæ fuerint dignæ: tanto minus obueniet vnicuiq; vnicuique personæ bonorum cōmunium communium . Cæterùm cō mutatiua commutatiua tantum respicit æqualitatem. Si quando autem respicit dignitatem, hoc antecedenter & præsuppositiuè respicit, vt cō penset compenset ad æqualitatem iniuriæ. Et ita non minorem satisfactionem tenetur facere si plures personæ fuerint in republica æquè dignæ, quàm si vna tantùm esset cui iniuriam intulit. Vide Caietanum artic. 2, ad tertiũ tertium .
DVbium secundum est circa eandem distinctionem. Vtrùm sit legitima, ita vt diuisum conuertatur cum ambabus partibus diuidentibus simul sumptis disiũctim disiunctim . Et est dubiũ dubium peculiare quod mouetur propter rationem iustitiæ quæ dicitur vindicatiua. Etenim vindicatiua iustitia est: non tamẽ tamen distributiua nec cōmutatiua commutatiua , ergo. Probat̃ Probatur quantũ quantum ad priorẽ priorem partẽ partem . Vindicatiua iustitia cōpẽsat compensat iniuriā iniuriam factā factam secundũ secundum æqualitatẽ æqualitatem rei ad rem, infligit siquidem pœnā pœnam iuxta delicti quātitatẽ quantitatem . Quātũ Quantum ad secũdā secundam partẽ partem probatur. Cōmutatiua Commutatiua iustitia residet non solũ solum in Principe, verũ verum in subiectis ciuibus: sed vindicatiua iustitia solùm residet in Principe, ergo non est cōmutatiua commutatiua . In oppositũ oppositum est quod vindicatiua iustitia cōtinetur continetur sub cōmutatiua commutatiua , sicut species sub genere: sed species non cōdiuiditur condiuiditur contra genus, ergo neq; neque vindicatiua contra cōmutatiuā commutatiuam . Maior est ex D. Tho. infra quæst. 108. artic. 2. ad primũ primum . Vbi ait, punitio peccatorũ peccatorum secundũ secundum quod pertinet ad iustitiam publicā publicam , est actus iustitiæ cōmutatiuæ commutatiuæ . Et in 3. part. quæst. 85. arti. 3. ad tertiũ tertium . inquit iustitia vindicatiua respicit personā personam iudicis & sub iustitia cōmutatiua commutatiua continetur, quo loco Caieta. D. Tho. autore, asserit expressè conclusionem illam, videlicet, quod sub iustitia cōmutatiua commutatiua continetur tanquā tanquam eius species iustitia vindicatiua. Magist. Soto lib. 3. de Iustitia. quæst. 5. art. 1. ad tertiũ tertium . inquit, quod iustitia vindicatiua potest considerari duobus modis, primo quatenus ad iustitiā iustitiam publicam pertinet & refertur ad bonũ bonum commune reipublicæ: & sic est actus elicitus à cōmutatiua commutatiua iustitia, imperatur vero à legali iustitia, quæ est in Principe & illius ministris. Secundò cōsideratur consideratur respectu particularis personæ, quatenus refertur iustitia vindicatiua ad tollendum nocumentum, quod factum est parti læsę læsæ : qua cōsideratione consideratione vindicatiua iustitia non solum est in Principe, sed etiam in ciue qui affectus est iniuria: cui licitũ licitum est vindictā vindictam petere modo & ordine debitis, vt cōpensatio compensatio illi fiat. Et hac cōsideratione consideratione non est actus iustitiæ, sed actus specialis virtutis: quę quæ sumit sibi nomen iustitiæ vindicatiuæ & ad cōmutationẽ commutationem reducitur.
Probat hanc sententiam. Respublica per vltionem ęqualem æqualem crimini recuperat suum honorem, & reddit quodammodo malefactori æquale. Cæterũ Cæterum persona priuata quando vindicat, nihil omnino recipit aut recuperat, neque reddit malefactori æquale: sed ipse malefactor est qui recipit & patitur: & iudex est qui reddit æquale, ergo &c. Sed pro huius rei intelligentia notandum est, quod vindicatio siue vltio, etiam qua ratione di| stinguitur à defensione, sumitur interdum pro actu, qui est in iudice qui publica autoritate potest legitimè talem vltionẽ vltionem exequi, siue intendendo bonum reipublicæ, siue delinquentis emendationem, siue demum immunitatem ciuis læsi per iniuriam. Interdũ Interdum verò sumitur vindicatio pro vltionis à iudice exercendæ petitione. Et hac cōsideratione consideratione iste actus non solum est in iudice, sed etiā etiam in priuatis hominibus. Sic ergo difficultatẽ difficultatem decidimus.
Prima conclusio. Vindicatio secundùm quod est in iudice est actus iustitiæ cōmutatiuæ commutatiuæ , non tantũ tantum qua ratione ordinatur vindicatio ad bonũ bonum reipublicæ. Verũ Verum etiam qua ratione ordinatur ad bonũ bonum particulare ciuis, cui illata est iniuria, ad seruādam seruandam , scilicet, illius immunitatem. Probatur primo. Iudex ex iustitia cōmutatiua commutatiua , & ex officio tenetur non solum prospicere bono publico & cō muni communi , verũ verum etiam ad seruādos seruandos immunes singulos ciues, ergo non tantũ tantum in ordine ad rem publicam, sed etiam in ordine ad singulos vindicat, &c. Antecedens probatur. Quia iudex recipit non solum à republica verũ verum etiā etiam à singulis ciuibus tributa & stipendia, vt propulset iniurias singulorum ciuium.
Confirmatur. Iudex tenetur ex cōmutatiua commutatiua iustitia seruare ciues immunes à furtis: ita vt si per negligentiam iudicis fures furentur & fiant crebra latrocinia & furta in republica, teneatur iudex ad restitutionem omnium damnorũ damnorum . Ergo tenebitur ex iustitia cōmutatiua commutatiua ad compensandas quaslibet iniurias ciuibus factas.
Secunda cōclusio conclusio . Petitio vindictæ exercendæ per iudicem est actus iustitiæ cōmutatiuæ commutatiuæ in persona quæ habet famam suam alijs obligatam, si non potest alio pacto famam recuperare . v. , Verbi g. gratia, in pręlato prælato . Probatur. Talis persona tenetur ex iustitia cōmutatiua commutatiua exequi officium suum, sed non potest id exequi si infamis sit, & non petat vindictam. Ergo tenetur ex iustitia cōmutatiua commutatiua petere. Confirmatur, sicut iudex potest lege cogi ad vlciscendas iniurias ciuium ab ipsis ciuibus: ita talis persona potest lege cogi à suis subditis ad petendam vindictam & vltionem, ergo est par ratio.
Tertia conclusio petitio vindictæ exer cendæ per iudicem, in alijs priuatis personis non est actus iustitiæ: quæ dicitur Cardinalis & perfecta virtus, sed est actus cuiusdam virtutis, quæ est pars potentialis iustitiæ cardinalis & reducitur ad illam, quæ dicitur à philosophis moralibus vindicatiua iustitia. Probatur. Iustitia cardinalis respicit legale debitum, hoc est debitum ad quod persoluendum potest quis lege compelli. Sed priuata persona, de qua in conclusione loquimur, quæ, videlicet, non habet suam famā famam alijs obligatam, non potest lege compelli ad petendā petendam vindictā vindictam : sed tamen poterit cōpelli compelli ex debito honestatis & morali. Hæc est sentẽtia sententia D. Tho. infr. q. 80. & q. 108. art. 2. Et sic cōciliatur conciliatur D. Diuus Tho. Thomas cum alijs locis allegatis pro sentẽtia sententia Caietan. Caietani imò ipse D. Diuus Tho. Thomas se se cōciliat conciliat ad hunc modũ modum in allegato arti. 2. ad primũ primum . Hinc colligitur manifestè responsio ad argumentũ argumentum factum in principio. Dicimus enim quòd iustitia vindicatiua propriè loquendo non est iustitia cardinalis & perfecta quæ diuiditur in hac diuisione.
Ad argumentũ argumentum vero quo Magister Soto probat suā suam sententiā sententiam , respōdetur respondetur , deficere in multis. Etenim priuata persona, dum vindicatur, recipitæ quale iniuriæ illatæ quātum quantum licet per leges, non secus atque ipsa respublica: at in tantum deficit à ratione iustitiæ cō mutatiuæ commutatiuæ talis petitio vindictæ, inquantum deficit ratio debiti legalis. Est simile in virtute quæ dicitur gratitudo, quæ quidem licet interdum reddat pro beneficijs acceptis, nunquam tamen potest accedere ad rationem iustitiæ commutatiuæ: quia reddit æquale non ex debito legali sed morali. Vt autem bene dicit Cicero, quòd in beneficio, gratia: in iniuria, vltio nominatur. Atq; Atque adeo, qui petit vindictam, licet reddat par ei qui intulit iniuriā iniuriam , non tamen reddit per cō mutationẽ commutationem : quia non ex debito legali. Caiet. in hoc artic. 3. super D. Tho. dicit iustitiā iustitiam cō mutatiuā commutatiuam esse speciem specialissimā specialissimam , quo loco melius sentit quā quam in 3. parte loco citato.
Circa solutionem ad primũ primum in arti. 4. solet disputari. Vtrũ Vtrum iustitia cōmutatiua commutatiuam reperiatur in Deo: sed hæc quæstio pertinet ad primā primam partẽ partem quæstion. 21. arti. 1. In præsentia siquidem solum disputamus de iustitia hominum ad alios homines.
Loading...