AD secundum dicendum , quod si alicui qui communitati seruisset, retribueretur aliquid pro seruitio impenso, non esset hoc distributiuae iustitiae, sed commutatiuae. In distributiua enim iustitia non attenditur aequalitas eius quod quis accipit, ad id quod ipse impendit: sed ad id quod alius accipit, secundum modum vtriusque personae.