AD Quartum sic proceditur.{ 5. Ethic. lect. 8. } Videtur, quòd iustum sit simpliciter idem quod contrapassum. Iudicium enim diuinum est simpliciter iustũ . Sed hæc est forma diuini iudicij, vt secundũ quod aliquis fecit, patiatur: secundùm illud Matth. 7. "In quo iudicio iudicaueritis, iudicabimini: & in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis." Ergo iustum est simpliciter idem quod contrapassum. ¶ 2 Præterea. In vtraque iustitiæ specie datur aliquid alicui secundùm quandam æqualitatem, in respectu quidem ad dignitatem personæ, in iustitia distributiua, quæ quidem personæ dignitas, maximè videtur attendi secundùm opera, quibus aliqui cōmunitati seruiunt: in respectu autem ad rem, in qua quis damnificatus est, in iustitia cō mutatiua . Secundùm autem vtranque æqualitatem aliquis contrapatitur secundùm quod fecit. Ergo videtur quòd iustum simpliciter sit idem quod contrapassum. ¶ 3 Præterea. Maximè videtur quòd non oporteat aliquem cōtra pati, secundùm quod fecit, propter differentiam voluntarij & inuoluntarij. Qui enim inuoluntariè fecit iniuriam, minus punitur. Sed voluntarium & inuoluntarium, quæ accipiuntur ex parte nostra, non diuersificant medium iustitiæ: quod est medium rei, & non quoad nos. Ergo iustum simpliciter videtur esse idem quod contrapassum. SED contra est, quod † { Li. 5. c. 5. tom. 5. } Philosophus in 5. Ethic. probat non quodlibet iustum esse contrapassum. RESPONDEO dicendum, quòd hoc quod dicitur contrapassum, importat ęqualem recompensationem passionis ad actionẽ præ cedẽtem . Quod quidem proprijssimè dicitur in passionibus & actionibus iniuriosis, quibus aliquis personam proximi lædit, puta si percutit, quòd repercutiatur. Et hoc quidem iustum determinatur in lege, Exod. 21. "Reddet animam pro anima, oculum pro oculo," &c. & quia etiā auferre rem alterius, est quoddam iniustum facere: ideo secundariò etiam in his dicitur contrapassum, prout scilicet aliquis qui damnum intulit, in re sua etiā ipse damnificatur. Et hoc etiam iustũ damnum continetur in lege, Exod. 22. "Si quis furatus fuerit bouem, aut ouem, & occiderit vel vendiderit, quinque boues pro vno boue restituet, & quatuor oues pro vna oue." Tertiò verò transfertur nomen cō trapassi ad voluntarias commutationes, in quibus vtriusq; est actio & passio: sed voluntarium diminuit de ratione passionis, vt dictũ est † { q. 59. art. 3. & 1. 2. q. 6. ar. 5. &. q. 34. art. 3. }. In omnibus autem his debet fieri secundùm rationem iustitiæ commutatiuæ recompensatio secundùm æqualitatẽ , vt scilicet passio recompensata sit æqualis actioni: nō autem semper esset æqualis, si idẽ specie aliquis pateretur, quod fecit. Nam primò quidem cùm aliquis iniuriosè lædit alterius personam maiorem, maior est actio, quā passio eiusdem speciei quàm ipse pateretur. Et ideo ille qui percutit principem, nō solùm repercutitur, sed multo grauius punitur. Similiter etiam cùm quis aliquem inuoluntarium in re sua damnificat, maior est actio, quàm esset passio si sibi sola res illa auferretur. Quia ipse qui damnificauit alium in re sua, nihil damnificaretur. Et ideo punitur in hoc, quòd multiplicius restituat: quia etiam non solum damnificauit personam priuatam, sed rempublicam, eius tutelæ securitatem infringendo. Similiter etiam nec in commutationibus voluntarijs esset semper æqualis passio, si quis daret rem suam, accipiẽs rem alterius: quia fortè res alterius est multo maior quàm sua. Et ideo oportet secundùm quandam proportionatam commensurationem adæquare passionẽ actioni in commutationibus, ad quod inuẽta sunt numismata. Et sic contrapassum est commutatiuum iustum. Quod in distributiua iustitia locum non habet, quia in distributiua iustitia non attenditur æqualitas secundùm proportionem rei ad rem, vel passionis ad actionem, vnde di citur contrapassum: sed secundùm proportionalitatem rerum ad personas, vt suprà dictum † { Art. 2. huius quæst. } est. AD primum ergo dicendum, ꝙ illa forma diuini iudicij attenditur secundùm rationem commutatiuæ iustitiæ, prout scilicet recompensat præmia meritis, & supplicia peccatis. AD secundum dicẽdum , quòd si alicui qui communitati seruisset, retribueretur aliquid pro seruitio impenso, non esset hoc distributiuæ iustitiæ, sed commutatiuæ. In distributiua enim iustitia nō attenditur æqualitas eius quod quis accipit, ad id quod ipse impendit: sed ad id quod alius accipit, secundùm modum vtriusque personæ. AD tertium dicendum, quòd quando actio iniuriosa est voluntaria, excedit iniuria: & sic accipitur vt maior res. Vnde oportet maiorem pœnam ei recompensari, non secundùm differentiā quo ad nos, sed secundùm differentiam rei.