Secunda conclusio . Petitio vindictae exercendae per iudicem est actus iustitiae commutatiuae in persona quae habet famam suam alijs obligatam, si non potest alio pacto famam recuperare , Verbi gratia, in praelato . Probatur. Talis persona tenetur ex iustitia commutatiua exequi officium suum, sed non potest id exequi si infamis sit, & non petat vindictam. Ergo tenetur ex iustitia commutatiua petere. Confirmatur, sicut iudex potest lege cogi ad vlciscendas iniurias ciuium ab ipsis ciuibus: ita talis persona potest lege cogi a suis subditis ad petendam vindictam & vltionem, ergo est par ratio.