Tertia conclusio petitio vindictae exer cendae per iudicem, in alijs priuatis personis non est actus iustitiae: quae dicitur Cardinalis & perfecta virtus, sed est actus cuiusdam virtutis, quae est pars potentialis iustitiae cardinalis & reducitur ad illam, quae dicitur a philosophis moralibus vindicatiua iustitia. Probatur. Iustitia cardinalis respicit legale debitum, hoc est debitum ad quod persoluendum potest quis lege compelli. Sed priuata persona, de qua in conclusione loquimur, quae, videlicet, non habet suam famam alijs obligatam, non potest lege compelli ad petendam vindictam : sed tamen poterit compelli ex debito honestatis & morali. Haec est sententia D. Tho. infr. q. 80. & q. 108. art. 2. Et sic conciliatur Diuus Thomas cum alijs locis allegatis pro sententia Caietani imo ipse Diuus Thomas se se conciliat ad hunc modum in allegato arti. 2. ad primum . Hinc colligitur manifeste responsio ad argumentum factum in principio. Dicimus enim quod iustitia vindicatiua proprie loquendo non est iustitia cardinalis & perfecta quae diuiditur in hac diuisione.