Ad argumentum vero quo Magister Soto probat suam sententiam , respondetur , deficere in multis. Etenim priuata persona, dum vindicatur, recipitae quale iniuriae illatae quantum licet per leges, non secus atque ipsa respublica: at in tantum deficit a ratione iustitiae commutatiuae talis petitio vindictae, inquantum deficit ratio debiti legalis. Est simile in virtute quae dicitur gratitudo, quae quidem licet interdum reddat pro beneficijs acceptis, nunquam tamen potest accedere ad rationem iustitiae commutatiuae: quia reddit aequale non ex debito legali sed morali. Vt autem bene dicit Cicero, quod in beneficio, gratia: in iniuria, vltio nominatur. Atque adeo, qui petit vindictam, licet reddat par ei qui intulit iniuriam , non tamen reddit per commutationem : quia non ex debito legali. Caiet. in hoc artic. 3. super D. Tho. dicit iustitiam commutatiuam esse speciem specialissimam , quo loco melius sentit quam in 3. parte loco citato.