Ad argumentũ vero quo Magister Soto probat suā sententiā , respōdetur , deficere in multis. Etenim priuata persona, dum vindicatur, recipitæ quale iniuriæ illatæ quātum licet per leges, non secus atque ipsa respublica: at in tantum deficit à ratione iustitiæ cō mutatiuæ talis petitio vindictæ, inquantum deficit ratio debiti legalis. Est simile in virtute quæ dicitur gratitudo, quæ quidem licet interdum reddat pro beneficijs acceptis, nunquam tamen potest accedere ad rationem iustitiæ commutatiuæ: quia reddit æquale non ex debito legali sed morali. Vt autem bene dicit Cicero, quòd in beneficio, gratia: in iniuria, vltio nominatur. Atq; adeo, qui petit vindictam, licet reddat par ei qui intulit iniuriā , non tamen reddit per cō mutationẽ : quia nō ex debito legali. Caiet. in hoc artic. 3. super D. Tho. dicit iustitiā cō mutatiuā esse speciem specialissimā , quo loco melius sentit quā in 3. parte loco citato.