Arguitur primo. Videtur enim quod tantum accidentaliter. Quia ratio formalis vtriusque iustitiae est eadem formaliter secundum speciem, scilicet, reddere priuatae personae quod suum est, ergo. Confirmatur . Restituere famam & restituere diuitias distinguuntur tantum materialiter non for maliter & specifice, ergo similiter tribuere bona communia, quod est proprium distributiuae, & tribuere particularia quod est commutatiuae distinguuntur tantum materialiter.