Arguitur primò. Videtur enim quòd tantùm accidentaliter. Quia ratio formalis vtriusque iustitiæ est eadem formaliter secundùm speciem, scilicet, reddere priuatæ personæ quod suum est, ergo. Cōfirmatur . Restituere famam & restituere diuitias distinguuntur tantùm materialiter non for maliter & specificè, ergo similiter tribuere bona communia, quod est proprium distributiuæ, & tribuere particularia quod est commutatiuæ distinguuntur tantùm materialiter.