Secundo. Iustitia commutatiua respicit quandoque dignitatem personarum sicuti & iustitia distributiua, ergo solum differunt accidentaliter: quoniam haec videbatur vna & potissima ratio distinctionis specificae inter vtramque iustitiam: quod altera respiciat dignitatem, alia non. Antecedens praeterquam quod est D. Tho. in 3. dist. 3. quaest. 1. art. 3. quaest. 1. ad tertium . Probatur. Iustitia commutatiua praecipit maiorem compensationem iniuriae illatae faciendam esse personae digniori. Itaque quanto dignior est persona, tanto maior satisfactio illi facienda est.