Secundò. Iustitia commutatiua respicit quandoque dignitatem personarum sicuti & iustitia distributiua, ergo solùm differunt accidentaliter: quoniam hæc videbatur vna & potissima ratio distinctionis specificæ inter vtramq́; iustitiam: quòd altera respiciat dignitatem, alia non. Antecedens præterquam quod est D. Tho. in 3. dist. 3. quæst. 1. art. 3. quæst. 1. ad tertiũ . Probatur. Iustitia cōmutatiua præcipit maiorem compensationẽ iniuriæ illatæ faciendā esse personæ digniori. Itaque quāto dignior est persona, tanto maior satisfactio illi faciẽda est.