In hoc dubio Buridanus 5. Ethicorum, quaest. 7. absque vlla ratione asserit esse tantu accidentalem distinctionem inter vtramque iustitiam, Sed opposita sententia est expresse Arist. 5. Ethic. cap. 2. 3. & 4. & vtriusque scholae Philosophicae & Theologicae. Probatur conclusio a priori. Primo, triplex est ordo ad alterum qui est de intrinseca ratione iustitiae & iuris. Primus est ciuis ad rempublicam, qui est ordo partis ad totum: in quo ordine moderatur iustitia legalis, de quo non agimus in praesentia: sed de particulari. Secundus est reipublicae ad ciues: qui est totius ad partes. Hunc moderatur iustitia distributiua. Tertius est ordo ciuis ad alterum ciuem: qui est partis ad compartem . Sed duo postremi ordines sunt formaliter & specifice distincti, vt per se manifestum est, ergo. Secundo probatur. Ratio debiti iuris est distincta secundum speciem, in distributiua & commutatiua, ergo. Antecedens probatur. In iustitia distributiua reperitur ratio debiti eo quod id quod est totius, videlicet reipublicae, debetur aliquo modo parti, scilicet, ciui. Debetur autem non tanquam illi applicatum: sed applicandum tanquam proprium. In commutatiua vero debetur aliquid ciui tanquam iam proprium & applicatum illi, & tanquam ipsiusmet ciuis & partis, ergo. Hae sunt demonstrationes quibus vtitur D. Tho. a priori. A posteriori vero, in solutionibus argumentorum, videlicet, ad secundum & vltimum eiusdem articuli. Confirmatur ex decisionibus articulorum secundi & tertij.