In hoc dubio Buridanus 5. Ethicorum, quæst. 7. absque vlla ratione asserit esse tantu accidẽtalem distinctionẽ inter vtramq́; iustitiam, Sed opposita sentẽtia est expresse Arist. 5. Ethic. cap. 2. 3. & 4. & vtriusq; scholæ Philosophicæ & Theologicæ. Probatur conclusio à priori. Primò, triplex est ordo ad alterum qui est de intrinseca ratione iustitiæ & iuris. Primus est ciuis ad rempublicam, qui est ordo partis ad totum: in quo ordine moderatur iustitia legalis, de quo non agimus in præsentia: sed de particulari. Secundus est reipublicæ ad ciues: qui est totius ad partes. Hunc moderatur iustitia distributiua. Tertius est ordo ciuis ad alterũ ciuem: qui est partis ad cōpartem . Sed duo postremi ordines sunt formaliter & specificè distincti, vt per se manifestum est, ergo. Secundò probatur. Ratio debiti iuris est distincta secundùm speciem, in distributiua & commutatiua, ergo. Antecedens probatur. In iustitia distributiua reperitur ratio debiti eo quòd id quod est totius, videlicet reipublicæ, debetur aliquo modo parti, scilicet, ciui. Debetur autem non tanquam illi applicatum: sed applicandum tanquā proprium. In commutatiua verò debetur aliquid ciui tanquam iam proprium & applicatum illi, & tanquā ipsiusmet ciuis & partis, ergo. Hæ sunt demonstrationes quibus vtitur D. Tho. à priori. A posteriori vero, in solutionibus argumentorum, videlicet, ad secundum & vltimum eiusdem articuli. Confirmatur ex decisionibus articulorum secundi & tertij.